[22]
quod autem eius iter Brundisium, quae festinatio,
quae spes, nisi ad1 urbem vel in urbem potius exercitum
maximum adduceret? qui autem dilectus centurionum,
quae effrenatio impotentis animi! cum eius promissis
legiones fortissimae reclamassent2, domum ad se venire
iussit centuriones quos bene sentire de re publica cognoverat
eosque ante pedes suos uxorisque suae, quam secum
gravis imperator ad exercitum duxerat, iugulari coegit.
quo3 animo hunc futurum fuisse censetis in nos quos
oderat, cum in eos quos numquam viderat tam crudelis
fuisset, et quam avidum in pecuniis locupletium4 qui
pauperum sanguinem concupisset? quorum ipsorum bona,
quantacumque erant, statim suis comitibus compotoribusque
discripsit5.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.