[20]
cum is dies quo me adesse1 iusserat,
venisset, tum vero agmine quadrato in aedem Concordiae
venit atque in me absentem orationem ex2 ore impurissimo
evomuit. quo die, si per amicos mihi cupienti in senatum
venire licuisset, caedis initium fecisset a me; sic enim
statuerat; cum autem semel gladium scelere imbuisset,
nulla res ei finem caedendi nisi defetigatio et satietas attulisset.
etenim aderat Lucius frater, gladiator Asiaticus, qui
myrmillo Mylasis depugnarat; sanguinem nostrum sitiebat,
suum in illa gladiatoria pugna multum profuderat. hic
pecunias vestras aestimabat; possessiones notabat et urbanas
et rusticas; huius mendicitas aviditate coniuncta in
fortunas nostras imminebat; dividebat agros quibus et quos
volebat; nullus aditus erat privato, nulla aequitatis deprecatio.
tantum quisque3 habebat possessor quantum reliquerat
divisor Antonius.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.