[10]
quibus de causis eas leges quas
M. Antonius tulisse dicitur omnis censeo per vim et contra
auspicia latas eisque1 legibus populum non teneri. si quam
legem de actis Caesaris confirmandis deve dictatura in
perpetuum tollenda deve coloniis2 in agros deducendis
tulisse M. Antonius dicitur, easdem leges de integro ut
populum teneant salvis auspiciis ferri placet. quamvis
enim res3 bonas vitiose per vimque tulerit, tamen eae4 leges
non5 sunt habendae, omnisque audacia gladiatoris amentis
auctoritate nostra repudianda est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.