[13]
quamquam mortem quidem natura omnibus1 proposuit;
crudelitatem mortis et dedecus virtus propulsare
solet, quae propria est Romani generis et seminis. hanc
retinete, quaeso, Quirites, quam2 vobis tamquam hereditatem
maiores vestri reliquerunt. Alia3 omnia falsa4, incerta sunt5,
caduca, mobilia: virtus est una altissimis defixa radicibus,
quae numquam vi ulla6 labefactari potest, numquam demoveri
loco. hac7 maiores vestri primum universam Italiam
devicerunt, deinde Karthaginem exciderunt, Numantiam
everterunt, potentissimos reges, bellicosissimas gentis in8 dicionem
huius imperi redegerunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 omnibus natura D
2 quaeso, Quirites, quam Naugerius (1): Quirites, quaeso, quam s: quaeso quam Vc: quaeso, quaesoque quam t: quaeso qr. p. r. quam n
3 alia quamquam ante alia add. codd., del. Madvig: nam cum alia... (sint) P. R. Müller
4 falsa om. D
5 sunt D: sint V
6 ulla vi D
7 hac Naugerius (1): hac virtute codd.
8 in Vc: inde nst
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.