previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA QVARTA

1. frequentia vestrum1 incredibilis, Quirites2, contioque tanta quantam meminisse non videor et alacritatem mihi summam defendendae rei publicae adfert3 et spem recuperandae4. quamquam animus mihi quidem5 numquam defuit: tempora defuerunt, quae simul ac primum aliquid lucis ostendere visa sunt, princeps vestrae libertatis defendendae fui. quod si id6 ante facere conatus essem, nunc facere non possem. hodierno enim die, Quirites, ne mediocrem rem actam arbitremini, fundamenta iacta sunt reliquarum actionum. nam est hostis a senatu nondum verbo appellatus, sed re iam iudicatus Antonius. [2] nunc vero multo sum erectior quod vos quoque illum hostem7 esse tanto consensu tantoque clamore approbavistis. neque enim, Quirites, fieri potest ut non aut ei sint impii qui contra consulem exercitus comparaverunt, aut ille hostis contra quem iure arma sumpta sunt. hanc igitur dubitationem, quamquam nulla erat, tamen ne qua posset esse senatus hodierno die sustulit. C. Caesar qui rem publicam libertatemque vestram suo studio, consilio, patrimonio denique tutatus est et tutatur maximis senatus laudibus ornatus est. [3] laudo, laudo vos, Quirites, quod8 gratissimis animis prosequimini nomen clarissimi adulescentis vel pueri potius; sunt enim facta eius immortalitatis, nomen aetatis. multa memini9, multa audivi, multa legi, Quirites: nihil ex omnium saeculorum10 memoria tale cognovi: qui cum servitute premeremur, in dies malum cresceret, praesidi nihil haberemus, capitalem et pestiferum a Brundisio tum11 M. Antoni reditum timeremus, hoc insperatum omnibus consilium, incognitum certe ceperit12, ut exercitum invictum ex paternis13 militibus conficeret14 Antonique furorem crudelissimis consiliis15 incitatum a pernicie rei publicae averteret. 2. [4] quis est enim qui hoc non intellegat, nisi Caesar exercitum paravisset, non sine exitio nostro futurum Antoni reditum fuisse? ita enim se recipiebat ardens odio vestri, cruentus sanguine civium Romanorum16 quos Suessae, quos Brundisi17 occiderat ut nihil nisi de pernicie populi Romani cogitaret18. quod autem praesidium erat19 salutis libertatisque vestrae, si C. Caesaris20 fortissimorum sui21 patris militum exercitus non fuisset? cuius de laudibus et honoribus qui ei pro divinis et immortalibus meritis divini immortalesque debentur mihi senatus adsensus paulo ante decrevit ut primo quoque tempore referretur. [5] quo decreto quis non perspicit hostem esse Antonium iudicatum? quem enim possumus appellare22 eum contra quem qui exercitus ducunt, eis senatus arbitratur singularis exquirendos honores? quid? legio Martia, quae mihi videtur divinitus ab eo deo traxisse nomen a quo populum Romanum generatum accepimus, non23 ipsa suis decretis prius quam senatus hostem iudicavit Antonium? nam si ille24 non hostis, hos25 qui consulem reliquerunt hostis necesse est iudicemus. praeclare et loco, Quirites26, reclamatione vestra factum pulcherrimum Martialium comprobavistis27: qui se ad senatus auctoritatem, ad libertatem vestram, ad universam rem publicam contulerunt, hostem illum et latronem et parricidam patriae reliquerunt. [6] nec solum id animose et fortiter sed considerate etiam sapienterque fecerunt: Albae constiterunt, in urbe opportuna, munita, propinqua, fortissimorum virorum, fidelissimorum28 civium atque optimorum. huius29 legionis legio quarta30 imitata virtutem, duce L. Egnatuleio31, quem senatus merito paulo ante laudavit, C. Caesaris exercitum persecuta est. 3. quae exspectas, M. Antoni, iudicia graviora? Caesar fertur in caelum qui contra te exercitum comparavit; laudantur exquisitissimis verbis legiones quae te reliquerunt, quae a te arcessitae sunt, quae essent, si te consulem quam hostem maluisses, tuae: quarum legionum fortissimum verissimumque iudicium confirmat senatus, comprobat universus populus Romanus, nisi forte vos, Quirites, consulem, non hostem iudicatis Antonium. [7] sic arbitrabar, Quirites, vos iudicare ut ostenditis. quid32? municipia, colonias, praefecturas num aliter iudicare censetis? omnes mortales una mente consentiunt; omnia arma eorum qui haec salva velint contra illam pestem esse capienda. quid? D. Bruti iudicium, Quirites, quod ex hodierno eius edicto33 perspicere potuistis, num cui tandem contemnendum videtur? recte et vere negatis34, Quirites. est enim quasi deorum immortalium beneficio et munere datum rei publicae Brutorum genus et nomen ad libertatem populi Romani35 vel constituendam vel recipiendam. [8] quid igitur D. Brutus de M. Antonio iudicavit? excludit provincia; exercitu obsistit36; Galliam totam hortatur ad bellum, ipsam sua sponte suoque iudicio excitatam. si consul Antonius, Brutus hostis: si conservator rei publicae Brutus, hostis Antonius. 4. num igitur utrum horum sit dubitare possumus? atque ut37 vos una mente unaque voce dubitare vos negatis, sic modo decrevit senatus, D. Brutum optime de re publica mereri, cum senatus auctoritatem populique Romani libertatem imperiumque defenderet38. A quo defenderet? nempe ab hoste: quae est enim alia laudanda defensio? [9] deinceps laudatur provincia Gallia meritoque ornatur verbis amplissimis ab39 senatu quod resistat Antonio. quem si consulem illa provincia putaret neque eum reciperet, magno scelere se astringeret: omnes enim in40 consulis iure et imperio debent esse provinciae. negat hoc D. Brutus imperator, consul designatus, natus rei publicae civis; negat Gallia, negat cuncta41 Italia, negat senatus, negatis vos42. quis illum igitur consulem nisi latrones putant? quamquam ne ei quidem ipsi, quod loquuntur43, id sentiunt nec ab44 iudicio omnium mortalium, quamvis impii nefariique sint, sicut sunt45, dissentire possunt. sed spes rapiendi atque praedandi occaecat46 animos eorum quos non bonorum donatio47, non agrorum adsignatio, non illa infinita hasta48 satiavit; qui sibi urbem, qui bona et fortunas civium ad praedam proposuerunt49; qui, dum hic sit50 quod rapiant, quod auferant, nihil sibi defuturum arbitrantur; quibus M. Antoniuso di immortales, avertite et detestamini, quaeso, hoc omen!—urbem se divisurum esse promisit. [10] ita vero, Quirites, ei ut51 precamini eveniat atque huius52 amentiae poena in ipsum familiamque eius recidat53! quod ita futurum esse confido. iam enim non solum homines sed etiam deos immortalis ad rem publicam conservandam arbitror consensisse. Sive enim prodigiis atque portentis di immortales nobis futura praedicunt54, ita sunt aperte pronuntiata55 ut et illi poena et nobis libertas56 appropinquet; sive tantus consensus omnium sine impulsu deorum esse non potuit, quid est quod de voluntate caelestium dubitare possimus? 5. [11]

reliquum est, Quirites, ut vos in ista sententia quam prae vobis fertis perseveretis. faciam igitur ut imperatores instructa acie solent, quamquam paratissimos milites ad proeliandum videant57, ut eos tamen adhortentur, sic ego vos ardentis et erectos ad libertatem recuperandam cohortabor. non est58 vobis, Quirites, cum eo hoste certamen cum quo59 aliqua pacis condicio esse possit. neque enim ille servitutem vestram, ut antea, sed iam iratus sanguinem concupiscit. nullus ei ludus videtur60 esse iucundior quam cruor, quam caedes, quam ante oculos trucidatio civium. [12] non est vobis res, Quirites61, cum scelerato homine ac nefario, sed cum immani taetraque belua quae, quoniam in foveam incidit, obruatur. si enim illim62 emerserit, nullius supplici crudelitas erit recusanda. sed tenetur, premitur, urgetur nunc eis copiis quas iam63 habemus, mox eis quas paucis diebus novi consules comparabunt. incumbite in causam, Quirites, ut facitis. numquam maior consensus vester64 in ulla causa fuit; numquam tam vehementer cum senatu consociati fuistis. nec mirum: agitur enim non qua condicione victuri, sed victurine simus an cum supplicio ignominiaque perituri. [13] quamquam mortem quidem natura omnibus65 proposuit; crudelitatem mortis et dedecus virtus propulsare solet, quae propria est Romani generis et seminis. hanc retinete, quaeso, Quirites, quam66 vobis tamquam hereditatem maiores vestri reliquerunt. Alia67 omnia falsa68, incerta sunt69, caduca, mobilia: virtus est una altissimis defixa radicibus, quae numquam vi ulla70 labefactari potest, numquam demoveri loco. hac71 maiores vestri primum universam Italiam devicerunt, deinde Karthaginem exciderunt, Numantiam everterunt, potentissimos reges, bellicosissimas gentis in72 dicionem huius imperi redegerunt. 6. [14] ac maioribus quidem vestris, Quirites, cum eo hoste res erat qui haberet rem publicam, curiam, aerarium, consensum et concordiam civium, rationem aliquam, si ita res tulisset, pacis et foederis: hic vester hostis vestram rem publicam oppugnat, ipse habet nullam; senatum, id est orbis terrae consilium, delere gestit, ipse consilium publicum nullum habet; aerarium vestrum exhausit, suum non habet. nam concordiam civium qui habere potest, nullam cum habeat73 civitatem? pacis vero quae potest esse cum eo ratio in quo est incredibilis crudelitas, fides nulla? [15] est igitur, Quirites, populo Romano, victori omnium gentium, omne certamen cum percussore, cum74 latrone, cum Spartaco. nam quod se75 similem esse Catilinae gloriari solet, scelere par est illi76, industria inferior. ille cum exercitum nullum habuisset77, repente conflavit: hic eum exercitum quem accepit amisit. Vt igitur Catilinam diligentia mea, senatus auctoritate, vestro studio et virtute fregistis, sic Antoni nefarium latrocinium vestra cum senatu concordia tanta quanta numquam fuit, felicitate et virtute exercituum ducumque vestrorum brevi tempore oppressum audietis. [16] equidem quantum cura78, labore, vigiliis, auctoritate, consilio eniti79 atque efficere potero, nihil praetermittam quod ad libertatem vestram pertinere arbitrabor; neque enim id pro vestris amplissimis in me beneficiis sine scelere facere possum. hodierno autem die primum referente viro fortissimo vobisque amicissimo, hoc M. Servilio80, conlegisque eius, ornatissimis viris, optimis civibus, longo intervallo me auctore et principe ad spem libertatis exarsimus.


1 vestra Ernesti (cf. v. 2)

2 Quirites quam V: que c: om. ns (voc. Quirites saepe compendio scribunt e.g. Q. q_. qr. quĩ; saepe corrumpunt e.g. quam, que, quia; saepe omittunt codd.: quod in singulis locis non notabimus

3 adfert rei p. defend. D

4 recuperandae libertatis D

5 quidem mihi D

6 id om. D

7 hostem illum D

8 quod V, Cus.: cum D

9 memini D: enim V, Cus.

10 omnium saeculorum Vc: omnium singulorum ns: omnium memoria singulorum t

11 a Brundisio tum V: Brundisio D: om. Cus.

12 certe ceperit D: ceteri reperit V, Cus.

13 paternis V, Cus.: Hispanis paucis c: Hispanis nst

14 conduceret D

15 consiliis om. V, Cus.

16 Romanorum om. D

17 Brundisio V

18 rei p. D

19 erat praesidium D

20 C. om. Vt

21 fortissimorum sui V: fortissimorumque sui c: fortissimorum suique nst (fort. que = Quirites, post vestrae collocandum

22 appell. possumus D

23 nonne D

24 ille si D

25 hos om. D

26 et loco, Quirites V: eo loco quo c: et iocosa t: et luculenta ns

27 comprobastis nst

28 fidelissimorum om. V1

29 huius Martiae add. codd., del. Manutius

30 quarta iiii V

31 L. Vc: om nst Egnatio nt

32 quid quit V: qui c: om. nst

33 edicto Vcn: dicto st

34 negatis Vc: negastis nst

35 Brutorum... Romani om. D

36 obstitit D

37 atque ut Vc: atqui nst

38 defenderit (bis) D

39 ab V: a D

40 in om. D

41 denegat cuncta V

42 vos, Quirites. Bücheler igitur illum D

43 locuntur Vnst

44 ab Faernus: ad V: a D

45 sicut sunt om. D

46 caecat D

47 donatio Vc: dampnatio nst

48 Pompei hasta D

49 posuerunt V (cf iii. 19)

50 hic sit Muretus: hic sic V: sit D

51 ei ut c: ut Vnst

52 atque huius V: huiusque c: quo huius nst

53 reccidat Zielinski (cf. vii. 27)

54 praedicant (-cata ct) D

55 denuntiata D

56 nobis lib. Vc: lib. nobis nst

57 vident unus det.

58 non est Vs: non est, non est cett.

59 quocum D

60 videtur ludus Cus.

61 Quirites, res D

62 illinc D

63 iam om. V1

64 vester cons. maior D

65 omnibus natura D

66 quaeso, Quirites, quam Naugerius (1): Quirites, quaeso, quam s: quaeso quam Vc: quaeso, quaesoque quam t: quaeso qr. p. r. quam n

67 alia quamquam ante alia add. codd., del. Madvig: nam cum alia... (sint) P. R. Müller

68 falsa om. D

69 sunt D: sint V

70 ulla vi D

71 hac Naugerius (1): hac virtute codd.

72 in Vc: inde nst

73 cum habeat c: cum habet V: qui habet t: qui habeat ns

74 cum percussore, cum Faernus: cum depercursorem V: cum excursore, cum D

75 quod se V2ct: quod ei V1: quod D. Bruto se ns similem esse... scelere V: similem re D med. omissis

76 illi V: belli D

77 haberet D

78 cura V: cum D

79 eniti D: niti V

80 M. hoc D (cf. xiii. 20)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: