[5]
qua peste privato consilio1
rem publicam—neque enim fieri potuit aliter—Caesar liberavit:
qui nisi in hac re publica natus esset, rem publicam
scelere Antoni nullam haberemus. sic enim perspicio,
sic iudico, nisi unus adulescens illius furentis impetus
crudelissimosque conatus cohibuisset, rem publicam funditus
interituram fuisse. cui quidem hodierno die, patres
conscripti—nunc enim primum ita convenimus ut illius2
beneficio possemus ea3 quae sentiremus libere dicere—
tribuenda est auctoritas, ut rem publicam non modo a se
susceptam sed etiam a nobis commendatam possit defendere.
nec vero de legione Martia,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.