[4]
cui quamquam
gratia referri tanta non potest quanta debetur, habenda
tamen est tanta1 quantam maximam animi nostri capere
possunt. quis enim est tam ignarus rerum, tam nihil de re
publica cogitans qui hoc non intellegat, si M. Antonius
a Brundisio cum eis2 copiis quas se habiturum putabat3,
Romam, ut minabatur, venire potuisset, nullum genus eum
crudelitatis praeteriturum fuisse? quippe qui in hospitis
tectis Brundisi fortissimos viros optimosque civis4 iugulari
iusserit5; quorum ante pedes eius morientium sanguine os
uxoris respersum esse constabat. hac ille crudelitate
imbutus, cum multo bonis6 omnibus7 veniret iratior quam
illis fuerat quos trucidarat, cui tandem nostrum8 aut cui
omnino bono pepercisset?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.