[36]
nihil est detestabilius
dedecore, nihil foedius servitute. ad decus et ad1 libertatem
nati sumus: aut haec teneamus aut cum dignitate moriamur.
nimium diu teximus quid sentiremus; nunc iam
apertum est; omnes patefaciunt2 in utramque partem quid
sentiant, quid velint3. sunt impii cives—pro caritate rei publicae
nimium multi, sed4 contra multitudinem5 bene sentientium
admodum pauci—quorum opprimendorum di immortales
incredibilem rei publicae potestatem et fortunam dederunt.
ad ea enim praesidia quae habemus iam accedent6 consules
summa prudentia, virtute, concordia, multos mensis de
populi Romani7 libertate commentati atque meditati. his
auctoribus et ducibus, dis iuvantibus, nobis vigilantibus et
multum in posterum providentibus, populo Romano consentiente,
erimus profecto liberi brevi tempore. iucundiorem
autem faciet8 libertatem servitutis recordatio.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.