[25]
praeclare igitur facitis,
tribuni plebis, qui de praesidio consulum1 senatusque referatis,
meritoque vestro maximas vobis gratias omnes et
agere et habere debemus. qui enim periculo carere2 possumus
in tanta hominum cupiditate et audacia? ille autem
homo adflictus et perditus quae de se exspectat iudicia
graviora quam amicorum suorum? familiarissimus eius,
mihi homo coniunctus, L. Lentulus, et P. Naso, omni carens
cupiditate, nullam se habere provinciam, nullam3 Antoni
sortitionem fuisse iudicaverunt. quod idem fecit L. Philippus,
vir4 patre, avo maioribusque5 suis dignissimus; in eadem
sententia fuit homo summa integritate atque innocentia,
C. Turranius6; idem fecit Sp. Oppius7; ipsi etiam qui amicitiam
M. Antoni veriti plus ei tribuerunt quam fortasse
vellent, M. Piso, necessarius meus, et vir et civis egregius,
parique innocentia M. Vehilius8, senatus auctoritati se obtemperaturos
esse dixerunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.