[16]
hinc Voconiae, hinc Atiniae1 leges; hinc
multae sellae curules et patrum memoria et nostra; hinc
equites Romani lautissimi et plurimi2. sed si Aricinam
uxorem non probas, cur probas Tusculanam? quamquam
huius sanctissimae feminae atque optimae pater, M. Atius3
Balbus, in primis honestus, praetorius fuit: tuae coniugis,
bonae feminae, locupletis quidem certe, Bambalio quidam
pater, homo nullo numero. nihil illo contemptius qui
propter haesitantiam linguae stuporemque cordis cognomen
ex contumelia traxerit4. 'at avus5 nobilis.' Tuditanus
nempe ille6 qui cum palla et cothurnis nummos populo
de rostris spargere solebat7. vellem hanc contemptionem
pecuniae suis reliquisset! habetis8 nobilitatem generis
gloriosam.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Atiniae c: Atini*tae V: Santiniae (sanct. s) st: Scantiniae (scat. n2) n
2 laut. plurimi et honestissimi D
3 Atius Ferrarius: Attius codd.
4 traxerit D: traxit tarxerat V: traxerat Halm
5 avus V1c: huius t: avus huius V2ns
6 nempe ille Vcn: nempe ille, ille st
7 fort. solebat spargere (numeri gratia)
8 haberetis V2D
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.