[12]
tum vero intolerabile
est1 servire impuro, impudico, effeminato, numquam ne in
metu quidem sobrio. hunc igitur qui Gallia prohibet,
privato praesertim consilio, iudicat verissimeque iudicat2 non
esse consulem. faciendum est igitur nobis, patres conscripti3,
ut D. Bruti privatum consilium auctoritate publica comprobemus.
nec vero M. Antonium consulem post Lupercalia
debuistis putare: quo enim ille die, populo Romano inspectante,
nudus, unctus, ebrius est contionatus4 et id egit
ut conlegae diadema imponeret, eo die se5 non modo consulatu
sed etiam libertate abdicavit. esset enim ipsi certe
statim serviendum, si Caesar ab eo regni insigne6 accipere
voluisset. hunc igitur ego consulem, hunc civem Romanum,
hunc liberum, hunc denique hominem putem qui foedo
illo et flagitioso die et quid pati C. Caesare7 vivo posset et
quid eo mortuo consequi ipse cuperet ostendit?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.