[28]
hodierno1 die primum, patres conscripti2, longo intervallo3
in possessionem libertatis pedem ponimus: cuius quidem ego
quoad potui non modo defensor sed etiam conservator fui.
cum autem id facere non possem, quievi4, nec abiecte nec
sine aliqua dignitate casum illum temporum et dolorem tuli.
hanc vero taeterrimam beluam quis ferre potest5 aut quo
modo? quid est in Antonio praeter libidinem, crudelitatem,
petulantiam, audaciam? ex his totus vitiis6 conglutinatus
est. nihil apparet in eo ingenuum, nihil moderatum, nihil
pudens, nihil pudicum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.