[94]
quis enim cuiquam inimicior
quam Deiotaro Caesar? aeque atque huic ordini, ut
equestri, ut Massiliensibus, ut omnibus quibus rem publicam
populi Romani caram esse sentiebat. igitur1 a quo vivo nec
praesens nec absens rex Deiotarus quicquam aequi
boni impetravit2, apud mortuum3 factus est gratiosus. compellarat
hospitem praesens, computarat pecuniam4, in eius
tetrarchia5 unum ex Graecis comitibus suis conlocarat,
Armeniam abstulerat a senatu datam. haec vivus eripuit,
reddit6 mortuus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.