[79]
his igitur rebus praeclare commendatus
iussus es renuntiari consul et quidem cum ipso.
nihil queror de Dolabella qui tum est1 impulsus, inductus,
elusus. qua in re quanta fuerit uterque2 vestrum perfidia in
Dolabellam3 quis ignorat? ille induxit ut peteret4, promissum
et receptum intervertit ad seque transtulit; tu eius perfidiae
voluntatem tuam ascripsisti. veniunt Kalendae Ianuariae;
cogimur in senatum: invectus est copiosius multo in istum
et paratius Dolabella quam nunc ego.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.