[73]
plus ille poterat. itaque excussis1 tuis vocibus
et ad te et ad praedes tuos milites misit, cum repente
a te praeclara illa tabula prolata est2. qui risus hominum3,
tantam esse tabulam, tam varias, tam multas possessiones,
ex quibus praeter partem Miseni nihil erat quod is qui
auctionaretur posset suum dicere. auctionis vero miserabilis
aspectus: vestis Pompei non multa eaque maculosa;
eiusdem quaedam argentea vasa conlisa, sordidata mancipia,
ut doleremus quicquam esse ex illis reliquiis4 quod videre
possemus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.