[69]
me quidem miseret parietum
ipsorum atque tectorum. quid enim umquam domus
illa viderat nisi pudicum, quid1 nisi ex optimo more et
sanctissima disciplina? fuit enim ille vir, patres conscripti,
sicuti scitis, cum foris clarus tum domi admirandus, neque
rebus externis magis laudandus quam institutis domesticis.
huius in sedibus2 pro cubiculis stabula, pro conclavibus
popinae3 sunt. etsi iam negat. nolite quaerere; frugi
factus est: illam suam4 suas res sibi habere iussit, ex duodecim
tabulis clavis5 ademit, exegit. quam porro spectatus
civis, quam probatus! cuius ex omni vita nihil est honestius
quam quod cum6 mima fecit divortium.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.