[40]
quod autem idem maestitiam meam
reprehendit, idem iocum, magno argumento est me in
utroque fuisse moderatum.
hereditates1 mihi negasti venire. Vtinam hoc tuum
verum crimen esset! plures amici mei et necessarii viverent.
sed qui istuc tibi venit in mentem? ego enim
amplius sestertium ducentiens acceptum hereditatibus
rettuli2. quamquam in hoc genere fateor feliciorem esse
te. me nemo nisi amicus fecit heredem, ut cum illo
commodo, si quod erat, animi quidam dolor iungeretur; te
is quem tu vidisti numquam, L. Rubrius Casinas fecit
heredem3.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.