[24]
duo tamen tempora inciderunt quibus aliquid
contra Caesarem Pompeio suaserim. ea velim reprehendas,
si potes: unum ne quinquenni imperium Caesari prorogaret,
alterum ne pateretur ferri1 ut absentis eius ratio
haberetur. quorum si utrumvis persuasissem, in has miserias
numquam incidissemus. atque idem ego, cum iam
opes omnis2 et suas et populi Romani Pompeius ad Caesarem
detulisset, seroque ea sentire coepisset quae multo ante
provideram, inferrique patriae bellum viderem nefarium3,
pacis, concordiae, compositionis auctor esse non4 destiti,
meaque illa vox est nota multis: 'Vtinam, Cn. Pompei5, cum
C. Caesare6 societatem aut numquam coisses aut numquam
diremisses! fuit alterum gravitatis, alterum7 prudentiae
tuae.' haec mea, M. Antoni, semper et de Pompeio et de
re publica consilia fuerunt. quae si valuissent, res publica
staret, tu tuis flagitiis, egestate, infamia concidisses.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.