[17]
etenim cum homines nefarii de
patriae parricidio confiterentur, consciorum indiciis, sua
manu, voce paene litterarum coacti se urbem inflammare,
civis trucidare, vastare Italiam, delere rem publicam consensisse,
quis esset qui ad salutem communem defendendam
non excitaretur, praesertim cum senatus populusque Romanus
haberet ducem, qualis si qui nunc esset, tibi idem quod
illis accidit contigisset? ad sepulturam corpus vitrici sui
negat a me datum. hoc vero ne P. quidem Clodius dixit
umquam: quem, quia iure ei inimicus fui, doleo a te
omnibus vitiis iam1 esse superatum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 iam D: eum V (cui quia iure inimicus fui, doleo ... eum esse Stürenburg)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.