[118]
certatim posthac, mihi crede, ad
hoc opus curretur neque occasionis tarditas exspectabitur.
respice, quaeso, aliquando rem publicam, M. Antoni,
quibus1 ortus sis, non quibuscum vivas considera: mecum,
ut voles2: redi cum re publica in gratiam. sed de te tu3 videris;
ego de me ipse4 profitebor. defendi rem publicam adulescens,
non deseram5 senex: contempsi Catilinae gladios, non
pertimescam tuos. quin etiam corpus libenter obtulerim,
si repraesentari morte mea libertas civitatis potest, ut aliquando
dolor populi Romani pariat quod iam diu parturit6!
etenim si abhinc annos prope viginti hoc ipso in templo
negavi posse mortem immaturam esse consulari, quanto
verius nunc7 negabo seni? mihi vero, patres conscripti, iam
etiam optanda mors est, perfuncto rebus eis quas adeptus
sum quasque gessi. duo modo haec opto, unum ut8 moriens
populum Romanum liberum relinquam—hoc mihi maius ab
dis immortalibus dari nihil potest—alterum ut ita cuique
eveniat ut de re publica quisque mereatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 respice ... quibus D: respice quaeso aliquibus V med. omissis: respice quaeso aliquando quibus Halm: resipisce q. a. q. Seidler
2 ut voles D: utivles V: uti voles Halm cum re p. redi D
3 tu ipse D
4 ipse V: ipso cns: ipse ipso t
5 deseram sextimescam tuos V1 (e coll. mea) med. omissis, unde extimescam coni. Nohl
6 parturii D
7 nunc Vc: non nt: om. s
8 adeptus ... unum, ut om. V1
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.