[103]
ab hac perturbatione
religionum advolas in M. Varronis, sanctissimi atque
integerrimi viri, fundum Casinatem. quo iure, quo ore?
'eodem,' inquies 'quo in heredum L. Rubri, quo in
heredum L. Turseli praedia, quo in reliquas innumerabilis
possessiones.' et si ab hasta, valeat hasta1, valeant tabulae,
modo Caesaris, non tuae, quibus debuisti, non quibus tu te2
liberavisti. Varronis quidem Casinatem fundum quis venisse
dicit, quis hastam istius venditionis vidit, quis vocem praeconis
audivit? misisse te3 dicis Alexandream qui emeret
a Caesare; ipsum enim exspectare magnum fuit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.