[2]
confectio autem huius belli est D. Bruti salus. quae
autem est ista sententia ut in hodiernum diem vestitus
mutetur, deinde cras sagati prodeamus? nos vero cum
semel ad eum quem cupimus optamusque vestitum redierimus,
id agamus ut eum in perpetuum retineamus. nam
hoc quidem cum turpe est, tum ne dis quidem immortalibus
gratum, ab eorum aris ad quas togati adierimus, ad saga
sumenda discedere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.