[8]
nam cum Magnum Pompeium, clarissimum
adulescentem, praestantissimi viri filium, auctoritate adduxit
ad pacem1 remque publicam sine armis maximo civilis belli
periculo liberavit, tum me eius beneficio plus quam pro virili
parte obligatum puto2. itaque et honores ei3 decrevi quos
potui amplissimos, in quibus mihi vos estis adsensi, nec
umquam de illo et sperare optime et loqui destiti. Magnis
et multis pignoribus M. Lepidum res publica inligatum4
tenet. summa nobilitas est, omnes honores5, amplissimum
sacerdotium, plurima urbis ornamenta, ipsius6, fratris maiorumque
monumenta; probatissima uxor, optatissimi liberi,
res familiaris cum ampla tum casta a cruore civili. nemo
ab eo civis violatus, multi eius7 beneficio et misericordia
liberati. talis igitur vir et civis opinione labi potest, voluntate
a re publica dissidere nullo pacto potest. pacem volt
M.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.