[50]
quae cum ita sint, de mandatis litterisque M. Lepidi,
viri clarissimi, Servilio adsentior, et hoc amplius censeo,
Magnum Pompeium, Gnaei filium, pro patris maiorumque
suorum animo studioque in rem publicam suaque pristina
virtute, industria, voluntate fecisse, quod suam eorumque
quos secum haberet operam senatui populoque Romano
pollicitus esset, eamque rem senatui populoque Romano
gratam acceptamque esse, eique honori dignitatique eam
rem fore. hoc vel coniungi cum hoc senatus consulto licet
vel seiungi potest separatimque perscribi, ut proprio senatus
consulto Pompeius conlaudatus esse videatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.