[5]
non recordamini, per deos immortalis! quas
in eos1 sententias dixeritis? Acta M. Antoni rescidistis;
leges refixistis; per vim et contra auspicia latas decrevistis;
totius Italiae dilectus2 excitavistis; conlegam et scelerum
socium3 omnium hostem iudicavistis. cum hoc quae pax
potest esse? Hostis si esset externus4, id ipsum vix talibus
factis, sed posset aliquo modo. Maria, montes, regionum
magnitudines interessent; odisses eum quem non videres.
hi in oculis haerebunt et, cum licebit, in faucibus; quibus
enim saeptis tam immanis beluas continebimus? at incertus
exitus belli. est5 omnino fortium virorum, quales vos
esse debetis, virtutem6 praestare—tantum enim possunt—
fortunae culpam non extimescere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.