[41]
O praeclarum
lucrum, cum te1 victore—quod di omen avertant!—beata
mors eorum futura sit qui e vita excesserint sine tormentis.
A me 'deceptos' ait 'isdem ornamentis' Hirtium et Caesarem.
quod, quaeso2, adhuc a me est tributum Hirtio ornamentum?
nam Caesari plura et maiora debentur. deceptum
autem patrem a me3 dicere audes? tu, tu, inquam,
illum occidisti Lupercalibus: cuius, homo ingratissime,
flaminium4 cur reliquisti? sed iam videte magni et clari
viri admirabilem gravitatem atque constantiam:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.