[35]
'quos iam1 vos adsentationibus et
venenatis muneribus venistis depravaturi2.' an3 corrupti
sunt quibus persuasum sit4 foedissimum hostem iustissimo
bello persequi? 'at militibus inclusis opem fertis. nihil
moror eos salvos esse et ire quo libet5, si tantum modo
patiuntur perire eum qui meruit.' quam benigne! denique6 usi7
liberalitate Antoni milites imperatorem reliquerunt et se ad
hostem metu perterriti contulerunt: per quos si non stetisset,
non Dolabella prius imperatori suo quam Antonius etiam
conlegae parentasset.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.