[28]
est quidem1 alter Saserna: sed
omnes tamen2 tantam habent similitudinem inter se ut in
eorum praenominibus errem. nec vero Extitius, Philadelphi
frater, quaestor, praetermittendus est, ne, si de clarissimo
adulescente siluero, invidisse videar Antonio. est etiam
Asinius quidam senator voluntarius, lectus ipse a se3.
apertam curiam vidit post Caesaris mortem: mutavit
calceos; pater conscriptus repente factus est. non4 novi
Sex. Albesium5, sed tamen neminem tam maledicum offendi
qui illum negaret dignum6 Antoni senatu. arbitror me
aliquos praeterisse; de eis tamen qui occurrebant tacere
non potui. hoc igitur fretus senatu Pompeianum senatum
despicit, in quo decem fuimus consulares: qui si omnes
viverent, bellum omnino hoc non fuisset; auctoritati cessisset
audacia.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.