[23]
age, hoc laetaris: videamus quid moleste feras.
'A senatu1 iudicatum hostem populi Romani2 Dolabellam eo
quod sicarium occiderit, et videri cariorem rei publicae3
filium scurrae quam C. Caesarem, patriae parentem, ingemiscendum
est.' quid ingemiscis4? hostem Dolabellam5?
quid? te6 non intellegis dilectu tota Italia habito, consulibus
missis, Caesare ornato, sagis denique sumptis hostem iudicatum?
quid est autem, scelerate, quod gemas hostem
Dolabellam iudicatum a senatu? quem tu ordinem omnino
esse nullum putas, sed eam tibi causam belli gerendi proponis
ut senatum funditus deleas, reliqui boni et locupletes
omnes summum ordinem subsequantur. at scurrae filium
appellat. quasi vero ignotus nobis fuerit splendidus eques
Romanus, Treboni pater. is autem humilitatem despicere
audet cuiusquam7 qui ex Fadia8 sustulerit liberos?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 a senatu suppl. Müller (post -as)
2 hostem pop. R. Müller: hoc tempore (hostem add. b) codd.
3 rei p. mei: pop. R. Poggius
4 ingemiscis? hostem ed. R: sine puncto Naugerius (1)
5 iudicatum post Dol. add. Poggius
6 quid te n: qui te cett.
7 cuiusquam ed. R: cuiusque (qui l) mei
8 Fadia Ferrarius: ea die codd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.