[30]
Horum ego
cogitationem non vereor; impetum pertimesco. haec quoque
tanta pericula si effugero, satisne tutum reditum putatis
fore? cum enim et vestram auctoritatem meo more1 defendero
et meam fidem rei publicae constantiamque praestitero,
tum erunt mihi non ei solum qui me oderunt sed illi
etiam qui invident extimescendi. custodiatur igitur vita
rei publicae mea2, quoad vel dignitas vel natura patietur,
patriae reservetur, mors aut3 necessitatem habeat fati aut, si
ante oppetenda est, oppetatur cum gloria. haec cum ita
sint, etsi hanc legationem res publica, ut levissime dicam,
non desiderat, tamen si tuto licebit ire, proficiscar. omnino,
patres conscripti, totum huiusce rei consilium non
periculo meo4, sed utilitate rei publicae metiar. de qua
mihi quoniam liberum est spatium, multum etiam atque
etiam considerandum puto idque potissimum faciendum
quod maxime interesse rei publicae iudicaro.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.