[19]
proficiscantur legati optimis
ominibus1, sed ei proficiscantur in quibus non offendatur
Antonius. quod si de Antonio non laboratis, mihi certe,
patres conscripti, consulere debetis. parcite oculis saltem
meis et aliquam veniam iusto dolori date. quo enim
aspectu videre potero—omitto2 hostem patriae, ex quo mihi
odium in illum commune vobiscum est—sed3 quo modo
aspiciam mihi uni crudelissimum hostem, ut declarant eius
de me acerbissimae contiones? adeone me ferreum putatis
ut cum eo congredi aut illum aspicere possim qui
nuper, cum in contione donaret eos qui ei de parricidis
audacissimi videbantur, mea bona4 donare se dixit Petusio5
Vrbinati, qui ex naufragio luculenti patrimoni ad haec
Antoniana saxa proiectus est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.