etsi minime decere videtur, patres conscripti, falli, decipi,
errare eum cui vos maximis saepe de rebus adsentiamini1,
consolor me tamen quoniam vobiscum pariter et una cum
sapientissimo consule erravi. nam cum duo consulares
spem honestae pacis nobis attulissent, quod erant familiares
M. Antoni, quod domestici, nosse aliquod eius volnus quod
nobis ignotum esset videbantur. apud alterum uxor, liberi;
alter cotidie litteras mittere, accipere, aperte favere Antonio.
hi subito hortari ad pacem,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 assentiabamini t
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.