[7]
ponite igitur ante oculos, patres conscripti,
miseram illam quidem et flebilem speciem, sed ad
incitandos nostros animos1 necessariam: nocturnum impetum
in urbem Asiae clarissimam, inruptionem armatorum
in Treboni domum, cum miser ille prius latronum gladios
videret quam quae res esset audisset; furentis introitum
Dolabellae, vocem impuram atque os illud infame, vincla2,
verbera, eculeum, tortorem carnificemque3 Samiarium: quae
tulisse illum fortiter et patienter ferunt. Magna laus meoque
iudicio omnium maxima. est enim sapientis, quicquid
homini accidere possit, id praemeditari ferendum modice
esse, si evenerit4. maioris omnino est consili providere ne
quid tale accidat, animi non minoris fortiter ferre5.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.