[5]
nulla suspicione belli
—quis enim id putaret?—secutae conlocutiones familiarissimae
cum Trebonio; complexus1 summae benevolentiae
falsi indices2 exstiterunt in amore simulato3; dexterae quae
fidei testes esse solebant sunt perfidia4 et scelere violatae:
nocturnus introitus Zmyrnam quasi in hostium
urbem, quae est fidissimorum5 antiquissimorumque sociorum;
oppressus Trebonius, si ut6 ab eo qui aperte hostis esset,
incautus; si ut ab eo qui civis etiam tum speciem haberet,
miser. ex quo nimirum documentum nos capere fortuna
voluit quid esset victis extimescendum. consularem
hominem consulari imperio provinciam Asiam7 obtinentem
Samiario exsuli tradidit: interficere captum statim noluit,
ne nimis, credo, in victoria liberalis videretur. cum verborum
contumeliis optimum virum incesto ore lacerasset,
tum verberibus ac tormentis quaestionem habuit pecuniae
publicae, idque per biduum. post cervicibus8 fractis9 caput
abscidit, idque adfixum10 gestari iussit in pilo; reliquum
corpus tractum atque laniatum11 abiecit in mare.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 complexus scripsi: complexusque codd.: fort. complexus quoque
2 indices falsi Nipperdey
3 in amore simulato om. s
4 perfidia sunt D
5 fidelissimorum D
6 si ut V: sicut D (ita mox)
7 Asiam del. Schelle
8 cervicibus Vt: a cervicibus bns
9 fractis om. D
10 adfixum V et Arusianus K. vii. p. 454: fixum D
11 atque laniatum om. V1
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.