[36]
animadverti, patres
conscripti, exaudivi1 etiam nimium a me Brutum2 ornari;
Cassio vero sententia mea dominatum et principatum dari.
quos ego orno? nempe eos qui ipsi sunt ornamenta rei
publicae. quid? D. Brutum nonne omnibus sententiis
semper ornavi? num igitur reprehenditis3? an Antonios
potius ornarem4, non modo suarum familiarum sed Romani
nominis probra atque dedecora? an Censorinum ornem5 in
bello hostem, in pace sectorem? an cetera ex eodem latrocinio
naufragia conligam? ego vero istos oti, concordiae,
legum, iudiciorum, libertatis inimicos tantum abest ut ornem
ut effici non possit quin eos tam oderim quam rem publicam
diligo.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.