[19]
quae igitur
haec comitia, aut quam ambitionem constantissimus et
gravissimus civis, L. Caesar, in senatum introduxit? clarissimo
viro atque innocentissimo decrevit imperium, privato
tamen: in quo maximum nobis onus imposuit1. adsensus
ero, ambitionem induxero in curiam; negaro, videbor suffragio
meo, tamquam comitiis, honorem homini amicissimo
denegavisse. quod si comitia placet in senatu haberi2,
petamus, ambiamus, tabella modo3 detur nobis, sicut populo
data est. cur committis4, Caesar, ut aut praestantissimus
vir, si tibi non sit adsensum, repulsam tulisse videatur aut
unus quisque nostrum praeteritus, si, cum pari dignitate
simus5, eodem honore digni non putemur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.