[18]
cum Aristonico bellum
gerendum fuit P. Licinio L. Valerio1 consulibus. rogatus
est2 populus quem id bellum gerere placeret. Crassus consul,
pontifex maximus, Flacco conlegae, flamini Martiali,
multam dixit, si a sacris discessisset: quam multam populus
Romanus3 remisit; pontifici tamen flaminem parere iussit.
sed ne tum quidem populus Romanus ad privatum detulit
bellum, quamquam erat Africanus qui anno ante de Numantinis
triumpharat4; qui, cum longe omnis belli gloria et
virtute superaret, duas tamen tribus solas5 tulit. ita populus
Romanus consuli potius Crasso quam privato Africano
bellum gerendum dedit6. de Cn. Pompei imperiis, summi
viri atque omnium principis, tribuni plebis turbulenti tulerunt.
nam Sertorianum bellum a senatu privato datum
est, quia consules recusabant, cum L. Philippus pro consulibus
eum se7 mittere dixit, non pro consule.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.