Magno in dolore1, patres conscripti, vel maerore potius
quem ex crudeli et miserabili morte C. Treboni, optimi
civis moderatissimique hominis, accepimus, inest tamen
aliquid quod rei publicae profuturum putem. perspeximus
enim quanta in eis qui contra patriam scelerata arma
ceperunt inesset immanitas. nam duo haec capita nata
sunt post homines natos taeterrima et spurcissima, Dolabella
et Antonius: quorum alter effecit quod optarat2, de altero
patefactum est quid cogitaret. L. Cinna crudelis, C. Marius
in iracundia perseverans, L. Sulla vehemens; neque ullius
horum in ulciscendo acerbitas progressa ultra mortem est;
quae tamen poena in civis nimis crudelis putabatur.
ecce tibi geminum in scelere par,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.