previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA VNDECIMA

1. Magno in dolore1, patres conscripti, vel maerore potius quem ex crudeli et miserabili morte C. Treboni, optimi civis moderatissimique hominis, accepimus, inest tamen aliquid quod rei publicae profuturum putem. perspeximus enim quanta in eis qui contra patriam scelerata arma ceperunt inesset immanitas. nam duo haec capita nata sunt post homines natos taeterrima et spurcissima, Dolabella et Antonius: quorum alter effecit quod optarat2, de altero patefactum est quid cogitaret. L. Cinna crudelis, C. Marius in iracundia perseverans, L. Sulla vehemens; neque ullius horum in ulciscendo acerbitas progressa ultra mortem est; quae tamen poena in civis nimis crudelis putabatur. ecce tibi geminum in scelere par, [2] invisitatum3, inauditum, ferum, barbarum. itaque quorum summum quondam4 inter ipsos odium bellumque meministis, eosdem postea singulari inter se consensu et amore devinxit improbissimae5 naturae et turpissimae vitae similitudo. ergo id6 quod fecit Dolabella in quo potuit multis idem minatur Antonius. sed ille cum procul esset7 a consulibus exercitibusque nostris neque dum senatum cum populo Romano conspirasse8 sensisset, fretus Antoni copiis ea scelera suscepit quae Romae iam suscepta arbitrabatur a socio furoris sui. [3] quid ergo hunc aliud moliri, quid optare censetis aut quam omnino causam esse belli? omnis9, qui libere de re publica sensimus, qui dignas nobis sententias diximus, qui populum Romanum liberum10 esse voluimus11, statuit ille quidem non inimicos, sed hostis: maiora tamen in nos quam in hostem supplicia meditatur: mortem naturae poenam12 putat esse, iracundiae tormenta atque cruciatum. qualis igitur hostis habendus est is a quo victore, si cruciatus absit, mors in benefici parte numeretur? 2. quam ob rem, patres conscripti, quamquam hortatore non egetisipsi enim vestra sponte exarsistis ad libertatis recuperandae cupiditatemtamen eo maiore animo studioque libertatem defendite quo maiora proposita victis supplicia servitutis videtis. [4] in Galliam invasit Antonius, in Asiam Dolabella, in alienam uterque provinciam. alteri se Brutus obiecit impetumque furentis atque omnia divexare ac diripere cupientis vitae suae periculo conligavit, progressu13 arcuit, a reditu refrenavit, obsideri se passus ex utraque parte constrinxit Antonium. alter in Asiam inrupit. cur? si ut14 in Syriam, patebat15 via et certa neque longa; sin ut ad Trebonium16, quid opus fuit cum legione? praemisso Marso17 nescio quo Octavio, scelerato latrone atque egenti, qui popularetur agros, vexaret urbis non ad spem constituendae rei familiaris, quam tenere eum posse negant qui noruntmihi enim hic senator ignotus estsed ad praesentem pastum mendicitatis suae, consecutus est Dolabella. [5] nulla suspicione belliquis enim id putaret?—secutae conlocutiones familiarissimae cum Trebonio; complexus18 summae benevolentiae falsi indices19 exstiterunt in amore simulato20; dexterae quae fidei testes esse solebant sunt perfidia21 et scelere violatae: nocturnus introitus Zmyrnam quasi in hostium urbem, quae est fidissimorum22 antiquissimorumque sociorum; oppressus Trebonius, si ut23 ab eo qui aperte hostis esset, incautus; si ut ab eo qui civis etiam tum speciem haberet, miser. ex quo nimirum documentum nos capere fortuna voluit quid esset victis extimescendum. consularem hominem consulari imperio provinciam Asiam24 obtinentem Samiario exsuli tradidit: interficere captum statim noluit, ne nimis, credo, in victoria liberalis videretur. cum verborum contumeliis optimum virum incesto ore lacerasset, tum verberibus ac tormentis quaestionem habuit pecuniae publicae, idque per biduum. post cervicibus25 fractis26 caput abscidit, idque adfixum27 gestari iussit in pilo; reliquum corpus tractum atque laniatum28 abiecit in mare. [6] cum hoc hoste bellandum est cuius29 taeterrima crudelitate omnis barbaria superata est. quid loquar de caede civium Romanorum, de direptione fanorum? quis est qui pro rerum atrocitate deplorare tantas calamitates queat? et nunc tota Asia vagatur, volitat ut rex; nos alio bello distineri putat: quasi vero non idem unumque30 bellum sit contra hoc iugum impiorum nefarium. 3. imaginem M. Antoni31 crudelitatis in Dolabella cernitis: ex hoc illa efficta32 est; ab hoc33 Dolabellae scelerum praecepta sunt tradita. num leniorem quam in Asia Dolabella fuit in Italia, si liceat, fore putatis Antonium? mihi quidem et ille pervenisse videtur quoad progredi potuerit feri hominis amentia, neque Antonius ullius supplici adhibendi, si potestatem habeat, ullam esse34 partem relicturus. [7] ponite igitur ante oculos, patres conscripti, miseram illam quidem et flebilem speciem, sed ad incitandos nostros animos35 necessariam: nocturnum impetum in urbem Asiae clarissimam, inruptionem armatorum in Treboni domum, cum miser ille prius latronum gladios videret quam quae res esset audisset; furentis introitum Dolabellae, vocem impuram atque os illud infame, vincla36, verbera, eculeum, tortorem carnificemque37 Samiarium: quae tulisse illum fortiter et patienter ferunt. Magna laus meoque iudicio omnium maxima. est enim sapientis, quicquid homini accidere possit, id praemeditari ferendum modice esse, si evenerit38. maioris omnino est consili providere ne quid tale accidat, animi non minoris fortiter ferre39. [8] ac Dolabella quidem tam fuit immemor humanitatisquamquam eius numquam particeps fuit40ut suam insatiabilem crudelitatem exercuerit41 non solum in vivo, sed etiam in mortuo; atque in eius corpore lacerando atque vexando, cum animum satiare non posset, oculos paverit42 suos. 4.

O multo miserior Dolabella quam ille quem tu miserrimum esse voluisti! 'dolores Trebonius pertulit magnos.' multi ex morbi gravitate maiores, quos tamen non miseros, sed laboriosos solemus dicere. 'longus fuit dolor.' bidui, at compluribus annorum saepe multorum. nec vero graviora sunt carnificum cruciamenta quam interdum tormenta43 morborum. [9] Alia sunt, alia, inquam, o perditissimi homines et amentissimi, multo miseriora. nam quo maior vis est animi quam corporis, hoc sunt graviora ea quae concipiuntur animo quam illa quae corpore. miserior igitur qui suscipit44 in se scelus quam is qui45 alterius facinus subire cogitur. cruciatus est a Dolabella Trebonius: et quidem a Carthaginiensibus46 Regulus. qua re cum crudelissimi Poeni iudicati sint in hoste, quid in cive de Dolabella iudicandum est? an vero hoc conferendum est aut47 dubitandum uter miserior sit48, isne49 cuius mortem senatus populusque Romanus ulcisci cupit50, an is qui cunctis senatus sententiis51 hostis est iudicatus? nam ceteris quidem vitae partibus quis est qui possit sine Treboni maxima contumelia conferre vitam Treboni cum Dolabellae? alterius consilium, ingenium, humanitatem, innocentiam, magnitudinem animi in patria liberanda quis ignorat? alteri52 a puero53 pro deliciis54 crudelitas fuit; deinde ea libidinum turpitudo ut in hoc sit semper ipse laetatus, quod ea faceret quae sibi obici ne ab inimico quidem possent verecundo. [10] et hic, di immortales! aliquando fuit meus. occulta enim erant vitia non inquirenti. neque nunc fortasse55 alienus ab eo essem, nisi ille nobis56, nisi moenibus patriae, nisi huic urbi, nisi dis penatibus, nisi aris et focis omnium nostrum, nisi denique naturae et humanitati inventus esset inimicus. A quo admoniti diligentius et vigilantius caveamus Antonium. 5.

etenim Dolabella non ita multos secum habuit notos atque insignis latrones: at videtis quos et quam multos habeat Antonius. primum Lucium57 fratrem: quam facem, di immortales, quod facinus, quod scelus, quem gurgitem, quam voraginem! quid eum non sorbere animo, quid non haurire cogitatione, cuius sanguinem non bibere censetis, in58 cuius possessiones atque fortunas non impudentissimos oculos spe et mente defigere? [11] quid Censorinum? qui se verbo praetorem esse urbanum cupere dicebat, re certe noluit. quid Bestiam? qui consulatum in Bruti locum se59 petere profitetur. atque hoc quidem detestabile omen avertat Iuppiter! quam absurdum autem, qui praetor fieri non potuerit, petere eum consulatum? nisi forte damnationem pro praetura60 putat. alter Caesar Vopiscus ille61 summo ingenio, summa potentia, qui ex aedilitate consulatum petit, solvatur62 legibus: quamquam leges eum non tenent63 propter eximiam, credo, dignitatem. at hic me defendente quinquiens absolutus est: sexta palma urbana etiam in gladiatore64 difficilis. sed haec iudicum culpa, non mea est. ego defendi fide optima: illi debuerunt clarissimum et praestantissimum senatorem in civitate retinere. qui tamen nunc nihil aliud agere videtur nisi ut intellegamus illos quorum res iudicatas inritas fecimus bene et e re publica iudicavisse. [12] neque hoc in hoc uno est: sunt alii in isdem castris honeste condemnati, turpiter restituti. quod horum consilium qui omnibus bonis hostes sunt nisi crudelissimum putatis fore? accedit Saxa nescio quis, quem nobis Caesar ex ultima Celtiberia tribunum plebis dedit, castrorum antea metator, nunc, ut65 sperat, urbis: a qua cum sit alienus, suo capiti salvis nobis ominetur66. cum hoc veteranus Cafo, quo neminem veterani peius oderunt. his quasi praeter dotem quam in civilibus malis acceperant agrum Campanum est largitus Antonius, ut haberent reliquorum nutriculas praediorum. quibus utinam contenti essent67! ferremus, etsi tolerabile non erat, sed quidvis patiendum fuit, ut hoc taeterrimum bellum non haberemus. 6. [13] quid? illa castrorum M. Antoni68 lumina, nonne ante oculos proponitis? primum duos conlegas Antoniorum69 et Dolabellae, Nuculam et Lentonem, Italiae divisores lege ea quam senatus per vim latam iudicavit; quorum alter commentatus est70 mimos, alter egit tragoediam. quid dicam de Apulo Domitio? cuius modo bona71 proscripta vidi72. tanta procuratorum est neglegentia. at hic nuper sororis filio infudit venenum, non dedit. sed non possunt non prodige vivere qui nostra bona sperant, cum effundant73 sua. vidi74 etiam P. Deci auctionem, clari75 viri, qui maiorum76 exempla persequens pro alieno se aere devovit. emptor tamen in ea auctione inventus est nemo. hominem77 ridiculum qui se exserere78 aere alieno putet posse, cum vendat aliena. [14] nam quid ego de Trebellio dicam? quem ultae79 videntur Furiae debitorum; vindicem80 enim novarum tabularum novam tabulam vidimus81. quid de T. Planco82? quem83 praestantissimus civis84, Aquila, Pollentia expulit et quidem crure fracto: quod utinam illi ante accidisset, ne huc redire potuisset! lumen et decus illius exercitus paene praeterii, T. Annium Cimbrum, Lysidici filium, Lysidicum ipsum85, quoniam omnia iura dissolvit, nisi forte iure Germanum Cimber occidit. cum hanc et huius86 generis copiam tantam habeat Antonius, quod scelus omittet, cum Dolabella tantis se obstrinxerit parricidiis nequaquam pari latronum manu et copia? [15] quapropter, ut invitus saepe dissensi a Q. Fufio87, ita sum eius sententiae libenter adsensus: ex quo iudicare debetis me non cum homine solere, sed cum causa dissidere. itaque non adsentior solum sed etiam gratias ago Fufio: dixit enim severam, gravem88, re publica dignam sententiam: iudicavit hostem Dolabellam; bona censuit publice possidenda. quo cum addi nihil potuisset89quid enim atrocius potuit, quid severius decernere90?—dixit tamen, si quis eorum qui post se rogati essent graviorem sententiam dixisset, in eam se iturum. quam severitatem quis potest non laudare? 7. [16]

nunc91, quoniam hostis est iudicatus Dolabella, bello est persequendus. neque enim quiescit92; habet legionem, habet fugitivos, habet sceleratam impiorum manum; est ipse confidens, impotens, gladiatorio generi mortis addictus. quam ob rem, quoniam Dolabella hesterno die hoste decreto bellum gerendum est, imperator est deligendus93. duae dictae sunt sententiae quarum neutram probo: alteram quia semper, nisi cum est necesse, periculosam arbitror; alteram quia alienam his temporibus existimo. [17] nam extraordinarium imperium94 populare atque ventosum est, minime nostrae gravitatis, minime huius ordinis. bello Antiochino95 magno et gravi, cum L. Scipioni provincia Asia96 obvenisset, parumque in eo putaretur esse animi, parum roboris, senatusque ad conlegam eius, C. Laelium97, illius98 sapientis patrem, negotium deferret, surrexit P. Africanus, frater maior L. Scipionis, et illam ignominiam a familia99 deprecatus est, dixitque et in fratre suo summam virtutem100 esse summumque consilium neque se ei legatum, id aetatis eisque rebus gestis, defuturum. quod cum ab eo esset dictum, nihil est de Scipionis provincia commutatum; nec plus extraordinarium imperium ad id bellum quaesitum quam duobus antea maximis Punicis bellis quae a consulibus aut a dictatoribus gesta et confecta101 sunt, quam Pyrrhi, quam Philippi, quam post Achaico bello, quam Punico tertio102; ad quod103 populus Romanus ita sibi ipse delegit104 idoneum ducem, P. Scipionem, ut eum tamen bellum gerere consulem vellet. 8. [18] cum Aristonico bellum gerendum fuit P. Licinio L. Valerio105 consulibus. rogatus est106 populus quem id bellum gerere placeret. Crassus consul, pontifex maximus, Flacco conlegae, flamini Martiali, multam dixit, si a sacris discessisset: quam multam populus Romanus107 remisit; pontifici tamen flaminem parere iussit. sed ne tum quidem populus Romanus ad privatum detulit bellum, quamquam erat Africanus qui anno ante de Numantinis triumpharat108; qui, cum longe omnis belli gloria et virtute superaret, duas tamen tribus solas109 tulit. ita populus Romanus consuli potius Crasso quam privato Africano bellum gerendum dedit110. de Cn. Pompei imperiis, summi viri atque omnium principis, tribuni plebis turbulenti tulerunt. nam Sertorianum bellum a senatu privato datum est, quia consules recusabant, cum L. Philippus pro consulibus eum se111 mittere dixit, non pro consule. [19] quae igitur haec comitia, aut quam ambitionem constantissimus et gravissimus civis, L. Caesar, in senatum introduxit? clarissimo viro atque innocentissimo decrevit imperium, privato tamen: in quo maximum nobis onus imposuit112. adsensus ero, ambitionem induxero in curiam; negaro, videbor suffragio meo, tamquam comitiis, honorem homini amicissimo denegavisse. quod si comitia placet in senatu haberi113, petamus, ambiamus, tabella modo114 detur nobis, sicut populo data est. cur committis115, Caesar, ut aut praestantissimus vir, si tibi non sit adsensum, repulsam tulisse videatur aut unus quisque nostrum praeteritus, si, cum pari dignitate simus116, eodem honore digni non putemur? [20] at enimnam id exaudioC. Caesari adulescentulo117 imperium extraordinarium mea sententia dedi. ille enim mihi praesidium extraordinarium dederat: cum dico mihi, senatui dico populoque Romano. A quo praesidium res publica118, ne cogitatum quidem, tantum haberet ut sine eo salva esse non posset, huic extraordinarium imperium non darem? aut exercitus adimendus aut imperium dandum fuit. quae est enim ratio aut qui potest fieri ut sine imperio teneatur exercitus? non igitur, quod ereptum non est, id existimandum est datum. eripuissetis C. Caesari, patres conscripti, imperium, nisi dedissetis. milites veterani qui illius auctoritatem, imperium, nomen secuti pro re publica arma ceperant volebant sibi ab illo imperari; legio119 Martia et legio quarta ita se contulerant120 ad auctoritatem senatus et rei publicae121 dignitatem ut deposcerent imperatorem et ducem C. Caesarem. imperium C. Caesari122 belli123 necessitas, fascis senatus dedit. otioso vero et124 nihil agenti privato, obsecro te, L. Caesarcum peritissimo homine mihi res estquando imperium senatus dedit? 9.

sed de hoc quidem hactenus, ne refragari homini amicissimo ac de me optime merito videar. etsi quis potest refragari non modo non petenti verum etiam recusanti? illa vero, [21] patres conscripti, aliena consulum dignitate, aliena temporum gravitate sententia est ut consules Dolabellae persequendi causa Asiam et Syriam sortiantur. dicam cur inutile rei publicae, sed prius quam turpe consulibus125 sit videte. cum consul designatus obsideatur, cum in eo126 liberando salus sit posita rei publicae, cum a populo Romano pestiferi cives parricidaeque desciverint, cumque id bellum geramus quo bello de dignitate, de libertate127, de vita decernamus, si in potestatem quis Antoni venerit, proposita sint tormenta atque cruciatus, cumque harum rerum omnium decertatio consulibus optimis et fortissimis commissa et commendata sit, Asiae et Syriae mentio fiet, ut aut suspicioni crimen aut invidiae materiam dedisse videamur? at vero ita decernunt 'ut liberato Bruto': [22] id enim restabat, ut relicto, deserto, prodito. ego vero mentionem omnino provinciarum factam dico alienissimo tempore. quamvis enim intentus animus tuus sit, C. Pansa, sicut est, ad virum128 fortissimum et omnium clarissimum liberandum, tamen rerum natura cogit129 te necessario referre animum aliquando ad Dolabellam persequendum et partem aliquam in Asiam et Syriam derivare curae et cogitationis tuae. si autem fieri posset, vel pluris te animos habere vellem quos omnis ad Mutinam intenderes. quod quoniam fieri non potest, isto te130 animo quem habes praestantissimum atque optimum nihil volumus nisi de Bruto cogitare. [23] facis tu id quidem et eo maxime incumbis, intellego131; duas tamen132 res, magnas praesertim, non modo agere uno tempore sed ne cogitando quidem explicare quisquam potest. incitare et inflammare tuum istuc praestantissimum studium, non ad aliam ulla133 ex parte curam transferre debemus. 10. adde istuc sermones hominum, adde suspiciones, adde invidiam: imitare me quem tu semper laudasti: qui instructam ornatamque a senatu provinciam deposui ut incendium patriae omissa omni134 cogitatione restinguerem. nemo erit praeter unum me quicum profecto, si quid interesse tua putasses, pro summa familiaritate nostra communicasses, qui credat te invito provinciam tibi esse decretam. hanc, quaeso, pro tua singulari sapientia reprime famam atque effice ne id quod non curas cupere videare. [24] quod quidem eo vehementius tibi laborandum est quia in eandem cadere suspicionem conlega, vir clarissimus, non potest. nihil horum scit, nihil suspicatur; bellum gerit, in acie stat, de sanguine et de spiritu decertat; ante provinciam sibi decretam audiet quam potuerit tempus ei rei datum suspicari. vereor ne exercitus quoque nostri qui non dilectus necessitate, sed voluntariis studiis se ad rem publicam contulerunt tardentur animis, si quicquam aliud a nobis nisi de instanti bello cogitatum putabunt. quod si provinciae consulibus expetendae videntur, sicut saepe multis135 clarissimis viris expetitae sunt, reddite prius nobis Brutum, lumen et decus civitatis; qui ita conservandus est ut id136 signum quod de137 caelo delapsum Vestae custodiis continetur138; quo salvo salvi sumus futuri. tunc139 vel in caelum vos140, si fieri potuerit141, umeris nostris tollemus; provincias certe dignissimas vobis deligemus; nunc quod agitur agamus. agitur autem liberine vivamus an mortem obeamus, quae certe servituti anteponenda est. [25] quid? si etiam tarditatem adfert ista sententia ad Dolabellam persequendum? quando enim veniet consul? an id exspectamus quoad ne142 vestigium quidem Asiae civitatum atque urbium relinquatur? at mittent aliquem de suo numero. valde mihi probari potest qui paulo ante clarissimo viro privato imperium extra ordinem non dedi. at hominem dignum mittent. num P. Servilio digniorem? at eum quidem civitas non habet. quod ergo ipse nemini putavi143 dandum, ne a senatu quidem, id ego unius iudicio delatum comprobem? [26] expedito nobis homine et parato, patres conscripti, opus est et eo qui imperium legitimum habeat, qui praeterea auctoritatem, nomen, exercitum, perspectum animum in re publica liberanda. 11.

quis igitur is est? aut M. Brutus aut C. Cassius aut uterque. decernerem plane, sicut multa 'consules, alter ambove144,' ni Brutum conligassemus in Graecia et eius auxilium ad Italiam vergere quam ad Asiam maluissemus; non ut ex acie145 respectum haberemus, sed ut ea146 ipsa acies subsidium haberet etiam transmarinum. praeterea, patres conscripti, M. Brutum retinet etiam nunc C. Antonius, qui tenet Apolloniam, magnam urbem et gravem; tenet, opinor, Byllidem, tenet Amantiam, instat Epiro, urget Oricum, habet aliquot cohortis, habet equitatum. hinc si Brutus erit traductus ad aliud bellum, Graeciam certe amiserimus. est autem etiam de Brundisio atque illa ora Italiae providendum. quamquam miror tam diu morari Antonium; solet enim ipse accipere manicas nec diutius obsidionis metum147 sustinere. quod148 si confecerit Brutus et intellexerit plus se rei publicae profuturum, si Dolabellam persequatur quam si in Graecia maneat, aget ipse per sese, ut adhuc quoque fecit, neque in tot incendiis quibus confestim succurrendum est exspectabit senatum. [27] nam et Brutus et Cassius multis iam in rebus ipse sibi senatus fuit149. necesse est enim in tanta conversione et perturbatione omnium rerum150 temporibus potius parere quam moribus. nec enim nunc primum aut Brutus aut Cassius salutem libertatemque patriae legem sanctissimam et morem optimum iudicavit. itaque si ad nos nihil referretur de Dolabella persequendo, tamen ego pro decreto putarem, cum essent tales virtute, auctoritate, nobilitate ei summi151 viri quorum alterius iam nobis notus esset exercitus, alterius auditus. 12. num igitur Brutus exspectavit decreta nostra, cum studia nosset? neque enim est in provinciam suam Cretam profectus: in Macedoniam alienam advolavit; omnia sua putavit quae vos vestra esse velitis; legiones conscripsit novas, excepit veteres; equitatum ad se abduxit Dolabellae atque eum nondum tanto parricidio oblitum152 hostem sua sententia iudicavit. nam ni ita esset, quo iure equitatum a153 consule abduceret? [28] quid? C. Cassius, pari magnitudine animi et consili praeditus, nonne eo ex Italia consilio profectus est ut prohiberet Syria Dolabellam? qua lege, quo iure? eo quod Iuppiter ipse sanxit, ut omnia quae rei publicae salutaria essent legitima et iusta haberentur. est enim lex nihil aliud nisi recta et154 a numine deorum tracta ratio, imperans honesta, prohibens contraria. huic igitur legi paruit Cassius, cum est in Syriam profectus, alienam provinciam, si homines legibus scriptis uterentur, eis vero oppressis suam155 lege naturae. [29] sed ut ea vestra quoque auctoritate firmetur156, censeo: cum P. Dolabella quique eius crudelissimi et taeterrimi facinoris ministri, socii, adiutores fuerunt hostes populi Romani a senatu iudicati sint157, cumque senatus P. Dolabellam bello persequendum censuerit, ut is qui omnia deorum hominumque iura novo, inaudito, inexpiabili scelere polluerit nefarioque se patriae parricidio obstrinxerit poenas dis hominibusque meritas debitasque persolvat, [30] senatui placere C. Cassium pro consule provinciam Syriam obtinere, ut qui optimo iure eam provinciam obtinuerit, eum a Q. Marcio158 Crispo pro consule, L. Statio159 Murco pro consule, A. Allieno160 legato exercitus161 accipere, eosque ei tradere, cumque eis copiis et si quas praeterea paraverit bello P. Dolabellam terra marique persequi. eius belli gerendi causa quibus ei videatur navis, nautas, pecuniam ceteraque quae162 ad id bellum gerendum pertineant, ut imperandi in Syria, Asia, Bithynia, Ponto ius potestatemque habeat, utique, quamcumque in provinciam eius belli gerendi causa advenerit, ibi maius imperium C. Cassi pro consule sit quam eius erit qui eam provinciam tum obtinebit, cum C. [31] Cassius pro consule in eam provinciam venerit; regem Deiotarum patrem et regem Deiotarum filium, si, ut multis bellis saepe numero imperium populi Romani iuverint, item C. Cassium pro consule copiis suis opibusque iuvissent, senatui populoque Romano gratum esse facturos. itemque si ceteri reges, tetrarchae dynastaeque fecissent, senatum populumque Romanum eorum offici non immemorem futurum. Vtique163 C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videretur, re publica recuperata de provinciis consularibus, praetoriis, ad hunc ordinem primo quoque tempore referant164. interea provinciae ab eis a165 quibus obtinentur obtineantur quoad cuique ex senatus consulto successum sit. 13. [32]

hoc senatus consulto ardentem inflammabitis et armatum armabitis Cassium; nec enim animum eius potestis ignorare nec copias. animus is est166 quem videtis167; copiae quas audistis168, fortes et constantes169 viri, qui ne vivo quidem Trebonio Dolabellae latrocinium in Syriam penetrare sivissent170. Allienus, familiaris et necessarius meus, post interitum Treboni profecto ne171 dici quidem se legatum Dolabellae volet. est Q. Caecili Bassi, privati illius quidem, sed fortis et praeclari viri, robustus et victor exercitus. [33] Deiotari regis et patris et fili et magnus et nostro more institutus exercitus; summa in filio spes, summa ingeni indoles, summa virtus172. quid de patre dicam? cuius benevolentia in173 populum Romanum est ipsius aequalis aetati; qui non solum socius imperatorum nostrorum fuit in bellis verum etiam dux copiarum suarum. quae de illo viro Sulla, quae Murena, quae Servilius, quae Lucullus, quam ornate, quam honorifice, quam graviter saepe in senatu praedicaverunt? quid de Cn. [34] Pompeio loquar174? qui unum Deiotarum in toto orbe terrarum ex animo amicum vereque benevolum, unum fidelem populo Romano iudicavit. fuimus imperatores ego et M. Bibulus in propinquis finitimisque provinciis: ab eodem rege adiuti sumus et equitatu et pedestribus copiis. secutum est hoc acerbissimum et calamitosissimum civile bellum in quo quid faciendum Deiotaro, quid omnino rectius fuerit dicere non est necesse, praesertim cum contra ac Deiotarus sensit victoria belli iudicarit175. quo in bello si fuit error, communis ei fuit cum senatu; sin recta sententia, ne victa quidem causa vituperanda est. ad has copias accedent alii reges, etiam dilectus accedent. [35] neque vero classes deerunt: tanti Tyrii Cassium faciunt, tantum176 eius in Syria nomen atque Phoenice est. 14. paratum habet imperatorem C. Cassium, patres conscripti, res publica contra Dolabellam nec paratum solum sed peritum atque fortem. magnas ille res gessit ante Bibuli, summi viri, adventum, cum Parthorum nobilissimos duces maximas copias177 fudit Syriamque immani Parthorum impetu liberavit. maximam eius et singularem laudem praetermitto; cuius enim praedicatio nondum omnibus grata est, hanc memoriae potius quam vocis testimonio conservemus. [36] animadverti, patres conscripti, exaudivi178 etiam nimium a me Brutum179 ornari; Cassio vero sententia mea dominatum et principatum dari. quos ego orno? nempe eos qui ipsi sunt ornamenta rei publicae. quid? D. Brutum nonne omnibus sententiis semper ornavi? num igitur reprehenditis180? an Antonios potius ornarem181, non modo suarum familiarum sed Romani nominis probra atque dedecora? an Censorinum ornem182 in bello hostem, in pace sectorem? an cetera ex eodem latrocinio naufragia conligam? ego vero istos oti, concordiae, legum, iudiciorum, libertatis inimicos tantum abest ut ornem ut effici non possit quin eos tam oderim quam rem publicam diligo. [37] 'vide,' inquit 'ne veteranos offendas:' hoc enim vel maxime exaudio. ego autem veteranos tueri debeo, sed eos quibus183184 sanitas est; certe timere non debeo. Eos vero veteranos qui pro re publica arma ceperunt secutique sunt C. Caesarem auctorem185 beneficiorum paternorum, hodieque rem publicam defendunt vitae suae periculo186, non tueri solum sed etiam commodis augere debeo. qui autem quiescunt, ut septima, ut octava legio, in magna gloria et laude ponendos puto. comites vero Antoni qui, postquam beneficia Caesaris comederunt, consulem designatum obsident, huic urbi ferro ignique minitantur, Saxae se et Cafoni tradiderunt ad facinus praedamque natis, num quis est qui tuendos putet? ergo aut boni sunt quos etiam ornare, aut quieti quos conservare debemus, aut impii quorum contra furorem bellum et iusta arma cepimus. 15. [38] quorum igitur veteranorum animos ne offendamus veremur? eorumne qui D. Brutum obsidione cupiunt liberare? quibus cum Bruti salus cara sit, qui possunt Cassi nomen odisse? an eorum qui utrisque armis vacant? non vereor ne acerbus cuiquam187 istorum sit qui otio delectantur. Tertio vero generi non militum veteranorum, sed importunissimorum hostium cupio quam acerbissimum dolorem inurere. quamquam, patres conscripti, quousque sententias dicemus veteranorum arbitratu? quod eorum tantum fastidium est, quae tanta adrogantia ut ad arbitrium illorum imperatores etiam deligamus188? [39] ego autemdicendum est enim, patres conscripti, quod sentionon tam veteranos metuendos189 nobis arbitror quam quid tirones milites, flos Italiae, quid novae legiones ad liberandam patriam paratissimae, quid cuncta Italia de vestra gravitate sentiat. nihil enim semper floret; aetas succedit aetati: diu legiones Caesaris viguerunt; nunc vigent Pansae, vigent Hirti, vigent Caesaris fili, vigent Planci; vincunt numero, vincunt aetatibus; nimirum etiam auctoritate vincunt. id enim bellum gerunt quod ab omnibus gentibus comprobatur. itaque his praemia promissa sunt, illis persoluta. fruantur illi suis190, persolvantur his quae spopondimus. id enim deos immortalis spero aequissimum iudicare. [40] quae cum ita sint, eam quam dixi sententiam vobis, patres conscripti, censeo comprobandam.


1 dolore sum D

2 optabat D

3 invisitatum t: inusitatum cett.

4 quondam ns: quoddam Vb: om. t

5 improbissimae V, Cus.: impurissimae D

6 id del. Lambinus

7 abesset D

8 conspirare Ernesti

9 omnes om. D

10 r. p. liberam D

11 voluimus Vs1: volumus cett.

12 poenam del. Faernus

13 a progressu V2D

14 cursim ut D

15 petebat D

16 sin ut ad Trebonium suppl. Lambinus

17 Mario D

18 complexus scripsi: complexusque codd.: fort. complexus quoque

19 indices falsi Nipperdey

20 in amore simulato om. s

21 perfidia sunt D

22 fidelissimorum D

23 si ut V: sicut D (ita mox

24 Asiam del. Schelle

25 cervicibus Vt: a cervicibus bns

26 fractis om. D

27 adfixum V et Arusianus K. vii. p. 454: fixum D

28 atque laniatum om. V1

29 cuius Poggius: a cuius (acu- Vns) codd.

30 unum idemque D

31 M. om. D

32 efficta cod. Vrsini: effecta VD

33 ab hoc illa D

34 esse Vrsinus: es V1: est V2D

35 nostros animos V, Servius ad Aen. ii. 407: animos nostros (uestros s) D

36 vincula D

37 carnificem tortoremque D

38 si evenerit del. Ernesti (tuetur numerus

39 ferre si evenerit add. codd.: ego delevi

40 fuit cod. Barbadorii: fuerit VD

41 exacuerit D

42 paverit Ferrarius: pavit codd.: fort. mortuo: itaque ... pavit (cf. Zielinski, p. 215)

43 torm. quam interdum cruciamenta D

44 suscepit V

45 is qui D: si ui V: si qui P. R. Müller

46 Kartaginiensibus V

47 aut V: an D

48 sit om. D

49 isne D: nonne V

50 ulcisci cupit Ferrarius: ulcis cupit V1: ulcis cupitur V2: ulciscitur D

51 cuncti senatus sententia D

52 alterius D

53 a puero om. D

54 deliciis V: dilectis D

55 fortasse om. Cus.

56 nobis Halm: bonis V, Cus.: vobis D

57 L. om. D

58 cuius ... in om. V

59 se ante consul. hab. D

60 damnationem pro praetura V: dampnatione .pp. r. t: dampnatus (dampnat etiam b) a nobis (vob. bn2 p. q. r. bns

61 Vopiscus ille V: vobiscum homo D

62 cons petit solvatur V: ad cons. solvatur D

63 teneant V propter eximiam om. D

64 etiam gladiatori Pluygers

65 ut V: vi D

66 ominetur Vb1: dominetur cett.

67 esse possent D

68 M. om. D

69 Antoniorum Vt: -onii bns

70 quorum ... est om. V

71 bona modo D

72 vidimus D

73 effundunt D

74 vide D

75 clarissimi D

76 maiorum suorum D

77 O hominem n2

78 exserere Halm: exercere V: exire D: emergere ex Müller

79 quem ultae Vbaldinus: quem ute V: quam multae D

80 vindicem Poggius: vindicem is V: vindices D: vindicis Ferrarius

81 vidimus D: videmus V: fort. iam videmus (clausulae gratia

82 T. Zumpt: L. V: om. D

83 quem b1: quae V: qui cett.

84 civis (-es b2) Vb: civis civi t: cives civis ns

85 ipsum Graeco (in Gr. D) verbo add. codd., del. Manutius (in mg. archetypi erat graec. = Graecum, cf. ad l. 20)

86 eius D

87 Q. om. V

88 gravem grecauem V (i. e. ex grec grauem)

89 potuisset V: posset (-it b) D

90 decernere D: degenere V

91 num D

92 quiescit Vb1: -scet cett.

93 deligendus bs: dilig. cett.

94 semper imperium D

95 Antiochi bns

96 provincia Asia Faernus: pc ia V: p. f. Asia D

97 C. om. V

98 illius Ernesti: huius codd.

99 a familia V: familia t: familiae bns

100 post summam vir- sequitur in V xii, 12-23 -sumus iudicare ... corpore, tum xiii. 1-10 a principio ... acerbam, tum xi. 17-22 -tutem ... virum (reliqua perierunt

101 et confecta V: it conta t: ita (aut b) consummata bns

102 quam Punico tertio om. D

103 ad quod a quo domiti V

104 diligit V

105 p. licionio p. Valerio V: L. Valerio P. Scipione D

106 est V: et t: om. bns

107 populus Romanus Poggius: populi Romani V: populus D

108 triumphaverat D

109 solas om. D

110 post dedit add. V1 ex § 20 sed de ... designatus

111 se eum D

112 fort. maximum post imposuit collocandum (clausulae gratia: cf. Zielinski p. 147) assensero V2D

113 habere D

114 modo Vb: nova t: modo nova ns

115 committis Faernus: comitiis (-ciis b) codd.

116 sumus D

117 adolescenti (-escens t) D

118 res p. praesidium D

119 Martia et legio om. D

120 contulerat D

121 et rei p. V: reique p. bt: r. p. p. q. r. s: p. q. r. n

122 C. Caesarem. Imperium C. om. D

123 belli Vt: bellum bns

124 et om. D

125 consulibus om. D

126 cum in eo V: in eo t: in eoque bns

127 de libertate V: libertate D

128 ad virum hic deficit V (in extrema pagina), cf. ad § 17

129 cogit ns: coget bt

130 isto te Halm: istoc (isto n2) codd.

131 intellego bt: om. ns: ut intllego Halm

132 istud o, ed. R

133 ulla n2: ullam cett.

134 alia omni coni. Halm

135 a multis Halm

136 id illud Ernesti

137 de v: om. cett.

138 tenetur v

139 tunc Ferrarius: hunc codd.

140 vos hoc loco Nonius p. 407: ante umeris habet b: om. nst

141 potuerit l et Nonius: poterit bnst

142 quoad ne Christ: quo ante t: quo ne (nec b) bs

143 putavi Madvig: putat codd.

144 consules, alter ambove n, ut voluit Müller: consulib; alter ambosve t: cõs. alterum ambosve bs: in consulibus, alterum ambosve Halm

145 ex acie Rau: ex ea acie codd.: eo ex acie Ferrarius

146 ea supplevi (hoc loco, cf. l. 26)

147 iste Orelli

148 quod quem coni. Halm

149 ipsi sibi senatus fuerunt coni. Halm

150 conversione et perturbatione omnium rerum codd. Ferrarii: concursatione (-cursione t) perturbationum rerum D

151 ei summi scripsi: summi codd.: summa (vel supra tali) Faernus

152 oblitum obstrictum mg. Crat., cf. §§ 14, 29

153 a n2s: om. bn1t

154 et Poggius: etiam D

155 suam ed. R: sua codd.

156 ea... firmetur Ferrarius: ex... firmetur codd.: ea... firmentur Bake

157 sunt D: corr. Poggius

158 eum a Q. bt; eumque a (om. a n1s) ns

159 Statio Ferrarius: stato b: statu st: statilio n

160 A. n, Ferrarius: at s: ab bt

161 exercitus ns: exercitum bt

162 ceteraque quae n2: ceteraque n1s1t: cetera quae s2: ceteraque omnia, quae b

163 utque ns

164 ferant codd.: corr. Naugerius (1)

165 a b: om. nst

166 is est bt: ipse ns: fort. ipsius est

167 vidistis Ferrarius

168 post audistis aliquid intercidisse putat Madvig, velut primum legiones Q. Marci, deinde L. Stati

169 fortis et constantis Ferrarius

170 sivisset cod. Amst., et codd. Ferrarii

171 profecto ne Christ: profectione t: profectus ne bns

172 summa virtus δ: summaque v D (cf. Zielinski p. 215)

173 benevolentia in s: -tiã n: -tia bt

174 loquor t

175 diiudicarit Halm

176 tantum Ferrarius: tanti codd.

177 cum Pacori nobilissimi ducis magnas copias cod. Ursini

178 exaudivi Pluygers: exaudi rui t (ex -dirvi ortum): exauditu b: exornari ns: et audio videri Madvig

179 Brutum Cassium add. t: nimium Cassium add. bns, del. Halm

180 reprehendistis Ernesti

181 ornem Kayser Romani codd. Ferrarii: p. r. mei

182 ornarem coni. Halm

183 sed eos quibus n: sed iis quibus s: q iis quos quibus t: ẽ quod iis quos quibus b.

184 An eos quidem quibus?

185 auctorem (-e b) bt: auctoritatem (-te s) ns

186 vitae suae periculo Halm (cf. § 4): video epericulo t: magno per. b: cum magno per. ns

187 cuiquam scripsi: civis quisquam codd. (e quisquam, credo, ortum): nuntius cuiquam Madvig: Cassi honos cuiquam coni. Müller

188 delig. s: dilig. bnt

189 intuendos Poggius

190 illi suis ed. Gryph. (1550): illi sues t: illis vel ns: illis b

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: