[3]
quae est enim ista tua ratio1, Calene, quae mens ut2 numquam
post Kalendas Ianuarias idem senseris quod is qui
te sententiam primum3 rogat4, numquam tam frequens senatus
fuerit cum5 unus aliquis sententiam tuam secutus sit? cur
semper tui dissimilis defendis? cur cum te et vita et
fortuna tua ad otium, ad dignitatem6 invitet, ea probas, ea
decernis, ea sentis quae sint7 inimica et otio communi et
dignitati tuae?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.