previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA DECIMA

1. maximas tibi, Pansa, gratias omnes et habere et agere debemus qui, cum hodierno die senatum te habiturum non arbitraremur, ut M. Bruti, praestantissimi civis, litteras accepisti, ne minimam quidem moram interposuisti quin quam primum maximo gaudio et gratulatione frueremur. cum factum tuum gratum omnibus debet esse, tum vero oratio qua recitatis litteris usus es. declarasti enim verum esse id quod ego semper1 sensi, neminem alterius qui suae confideret virtuti invidere. [2] itaque mihi qui plurimis officiis sum cum Bruto et maxima familiaritate coniunctus minus multa de illo dicenda sunt. quas enim ipse mihi partis sumpseram2, eas praecepit oratio tua. sed mihi, patres conscripti, necessitatem attulit paulo plura dicendi sententia eius qui rogatus est ante me; a quo ita saepe dissentio ut iam verear ne, id quod fieri minime debet, minuere amicitiam nostram videatur perpetua dissensio. [3]

quae est enim ista tua ratio3, Calene, quae mens ut4 numquam post Kalendas Ianuarias idem senseris quod is qui te sententiam primum5 rogat6, numquam tam frequens senatus fuerit cum7 unus aliquis sententiam tuam secutus sit? cur semper tui dissimilis defendis? cur cum te et vita et fortuna tua ad otium, ad dignitatem8 invitet, ea probas, ea decernis, ea sentis quae sint9 inimica et otio communi et dignitati tuae? 2. [4] nam ut superiora omittam, hoc certe quod mihi maximam admirationem10 movet non tacebo. quod est tibi cum Brutis bellum? cur eos quos omnes paene venerari debemus solus oppugnas? alterum circumsederi11 non moleste fers, alterum tua sententia spolias eis copiis quas ipse suo labore et periculo ad rei publicae non ad suum praesidium per se nullo adiuvante confecit12. qui13 est iste tuus sensus, quae cogitatio, Brutos ut non14 probes, Antonios probes; quos omnes carissimos habent, tu oderis, quos acerbissime ceteri oderunt, tu constantissime diligas? amplissimae tibi fortunae sunt, summus honoris gradus, filius, ut et audio et spero, natus ad laudem, cui cum15 rei publicae causa faveo, tum etiam tua. [5] quaero igitur, eum Brutine16 similem malis an Antoni, ac permitto ut de tribus Antoniis eligas quem velis. 'di meliora17!' inquies. cur igitur non eis faves, eos laudas quorum similem tuum filium esse vis? simul enim et rei publicae consules et propones18 illi exempla ad imitandum. hoc vero, Q. Fufi, cupio19 sine offensione nostrae amicitiae sic tecum ut a te dissentiens senator queri. ita enim dixisti et quidem de scripto, ne20 te inopia verbi lapsum putarem21, litteras Bruti recte et ordine scriptas videri. quid est aliud22 librarium Bruti laudare, non Brutum? [6] Vsum in re publica, Calene, magnum iam habere et debes et potes. quando ita decerni vidisti aut quo senatus consulto huius generissunt enim innumerabiliabene scriptas litteras decretum a senatu? quod verbum tibi non excidit, ut saepe fit23, fortuito24: scriptum, meditatum, cogitatum attulisti. 3. hanc tibi consuetudinem plerisque in rebus bonis25 obtrectandi si qui detraxerit, quid tibi quod sibi quisque velit non relinquetur? quam ob rem conlige te placaque animum istum aliquando et mitiga: audi viros bonos, quibus multis uteris26; loquere cum sapientissimo homine, genero tuo, saepius quam ipse tecum: tum denique amplissimi honoris27 nomen obtinebis. an vero hoc pro nihilo putas in quo quidem28 pro amicitia tuam29 vicem dolere soleo, efferri hoc foras et ad populi Romani auris pervenire, ei qui primus sententiam dixerit neminem adsensum? quod etiam hodie futurum arbitror.

legiones abducis a Bruto. quas? nempe eas quas ille a C. Antoni30 scelere avertit et ad rem publicam sua auctoritate traduxit. rursus igitur vis nudatum illum atque solum a re publica relegatum videri31. [7] vos autem, patres conscripti, si M. Brutum deserueritis et32 prodideritis, quem tandem civem umquam ornabitis, cui favebitis33? nisi forte eos qui diadema imposuerint conservandos, eos qui regni34 nomen sustulerint deserendos putatis. ac de hac quidem divina atque immortali laude Bruti silebo quae gratissima memoria omnium civium inclusa nondum publica auctoritate testata est. tantamne patientiam, di boni! tantam moderationem, tantam in iniuria tranquillitatem et modestiam! qui cum praetor urbanus35 esset, urbe caruit, ius non dixit, cum omne ius rei publicae recuperavisset, cumque concursu cotidiano bonorum omnium qui admirabilis ad eum fieri solebat praesidioque Italiae cunctae saeptus posset esse, absens iudicio bonorum defensus esse maluit quam praesens manu: qui ne Apollinaris quidem ludos pro sua populique Romani dignitate apparatos praesens fecit, ne quam viam patefaceret sceleratissimorum hominum audaciae. 4. [8] quamquam qui umquam aut ludi aut dies36 laetiores fuerunt quam cum in singulis versibus37 populus Romanus maximo clamore et plausu Bruti memoriam prosequebatur? corpus aberat liberatoris, libertatis memoria aderat: in qua Bruti imago cerni videbatur. at hunc eis38 ipsis ludorum diebus videbam in insula39 clarissimi40 adulescentis41, Cn.42 Luculli, propinqui sui nihil nisi de pace et concordia civium cogitantem. eundem vidi postea Veliae, cedentem Italia ne qua oreretur belli civilis causa propter se. O spectaculum illud non modo hominibus sed undis ipsis et litoribus luctuosum! cedere e patria servatorem eius, manere in patria perditores! Cassi classis paucis post diebus consequebatur, ut me puderet, patres conscripti, in eam urbem redire ex qua illi abirent. sed quo consilio redierim initio audistis, post estis43 experti. exspectatum igitur tempus a Bruto est. [9] nam quoad vos omnia pati vidit, usus est ipse incredibili patientia: postea quam vos ad libertatem sensit erectos, praesidia vestrae libertati paravit. at cui pesti quantaeque restitit! si enim C. Antonius quod animo intenderat perficere potuissetat potuisset44 nisi eius sceleri virtus M. Bruti obstitissetMacedoniam, Illyricum, Graeciam perdidissemus; esset vel receptaculum pulso Antonio vel agger oppugnandae Italiae Graecia: quae quidem nunc M. Bruti imperio, auctoritate, copiis non instructa solum sed etiam ornata tendit dexteram Italiae suumque ei praesidium pollicetur. qui45 ab illo abducit exercitum, et respectum pulcherrimum et praesidium firmissimum adimit rei publicae. [10] equidem cupio haec quam primum Antonium audire, ut intellegat non D. Brutum quem vallo circumsedeat, sed se ipsum obsideri. 5. tria tenet oppida toto in orbe terrarum; habet inimicissimam Galliam; eos etiam quibus confidebat alienissimos, Transpadanos; Italia omnis infesta est; exterae46 nationes a prima ora47 Graeciae48 usque ad Aegyptum optimorum et fortissimorum civium imperiis et praesidiis tenentur. erat ei spes una49 in C. Antonio qui duorum fratrum aetatibus medius interiectus vitiis50 cum utroque certabat. is51 tamquam extruderetur a senatu in Macedoniam et non contra prohiberetur proficisci, ita cucurrit. [11] quae tempestas, di immortales, quae flamma, quae vastitas, quae pestis Graeciae52, nisi incredibilis ac divina virtus53 furentis hominis conatum atque audaciam compressisset! quae celeritas illa Bruti, quae cura, quae virtus! etsi ne C.54 quidem Antoni celeritas contemnenda est, quam55 nisi in via caducae hereditates retardassent, volasse eum, non iter fecisse56 diceres. Alios ad negotium publicum ire cum cupimus, vix solemus extrudere: hunc retinentes extrusimus57. at quid ei cum Apollonia, quid cum Dyrrachio, quid cum Illyrico, quid cum P. Vatini imperatoris exercitu? succedebat, ut ipse dicebat, Hortensio. certi fines Macedoniae, certa condicio, certus, si modo erat ullus58, exercitus: cum Illyrico vero et cum Vatini legionibus quid erat Antonio? [12] 'at59 ne Bruto quidem': id enim fortasse quispiam improbus dixerit. omnes legiones, omnes copiae quae ubique sunt rei publicae60 sunt: nec enim eae61 legiones quae M. Antonium reliquerunt Antoni potius quam rei publicae fuisse dicentur62. omne enim et63 exercitus et imperi ius amittit is qui eo imperio et exercitu rem publicam oppugnat. 6. quod si ipsa res publica iudicaret aut si omne ius decretis eius statueretur, Antonione an Bruto legiones populi Romani adiudicaret? alter advolarat subito ad direptionem pestemque sociorum ut, quacumque64 iret, omnia vastaret, diriperet, auferret, exercitu populi Romani contra ipsum populum Romanum uteretur; alter eam legem65 sibi statuerat, ut, quocumque venisset, lux venisse quaedam et spes salutis videretur. denique alter ad evertendam rem publicam praesidia quaerebat, alter ad conservandam. nec vero nos hoc magis videbamus quam ipsi milites a quibus tanta in iudicando prudentia non erat postulanda. [13] cum vii cohortibus esse Apolloniae66 scribit Antonium, qui iam aut captus estquod di duint67!—aut certe homo verecundus in Macedoniam non accedit ne contra senatus consultum68 fecisse videatur. dilectus habitus in Macedonia est summo Q. Hortensi studio et industria; cuius animum egregium dignumque ipso et69 maioribus eius ex Bruti litteris perspicere potuistis. legio quam L. Piso ducebat, legatus Antoni, Ciceroni se filio meo tradidit. equitatus qui in Syriam ducebatur bipertito alter eum quaestorem70 a quo ducebatur reliquit in Thessalia seseque ad Brutum contulit; alterum in Macedonia Cn. Domitius adulescens summa virtute, gravitate71, constantia a legato Syriaco72 abduxit. P. autem Vatinius qui et antea73 iure laudatus a vobis et hoc tempore merito laudandus est aperuit Dyrrachi portas Bruto et exercitum tradidit. [14] tenet igitur res publica Macedoniam, tenet Illyricum, tuetur Graeciam: nostrae sunt legiones, nostra levis armatura, noster74 equitatus, maximeque noster est Brutus semperque noster, cum sua excellentissima virtute rei publicae natus tum fato quodam paterni maternique generis et nominis. 7. ab hoc igitur viro75 quisquam bellum timet qui, ante quam nos id coacti suscepimus, in pace iacere quam in bello vigere maluit? quamquam ille quidem numquam iacuit neque76 hoc cadere verbum in tantam virtutis praestantiam potest. erat enim in desiderio civitatis, in ore, in sermone omnium; tantum autem aberat a bello ut, cum cupiditate libertatis Italia arderet, defuerit civium studiis potius quam eos in armorum discrimen adduceret. itaque illi ipsi si qui sunt qui tarditatem Bruti reprehendant tamen idem moderationem patientiamque mirantur. [15]

sed iam video quae loquantur; neque enim id occulte faciunt. timere se dicunt quo modo ferant veterani exercitum Brutum habere. quasi vero quicquam intersit inter A. Hirti, C. Pansae, D. Bruti, C. Caesaris et hunc exercitum M. Bruti. nam si quattuor exercitus ei de quibus dixi propterea laudantur quod pro populi Romani libertate arma ceperunt, quid est cur hic M. Bruti exercitus non in eadem causa reponatur77? at enim veteranis suspectum nomen est M. Bruti. magisne quam Decimi? equidem non arbitror. etsi est enim Brutorum commune factum et laudis societas aequa, Decimo tamen eo78 iratiores erant ei qui id factum dolebant quo minus ab eo79 rem illam dicebant fieri debuisse80. quid ergo agunt nunc81 tot exercitus nisi ut obsidione Brutus liberetur? qui autem hos exercitus ducunt? ei, credo, qui C. Caesaris82 res actas83 everti, qui causam veteranorum prodi volunt. 8. [16] si ipse viveret C. Caesar, acrius, credo, acta sua defenderet quam vir fortissimus defendit Hirtius, aut amicior causae quisquam inveniri potest quam filius? at horum alter nondum ex longinquitate gravissimi morbi recreatus quicquid habuit virium, id in eorum libertatem defendendam contulit quorum votis iudicavit se a morte revocatum; alter virtutis robore firmior quam aetatis cum istis ipsis veteranis ad D. Brutum liberandum est profectus. ergo illi certissimi idemque acerrimi Caesaris actorum patroni pro D. Bruti salute bellum gerunt, quos veterani sequuntur; de libertate enim populi Romani, non de suis commodis armis decernendum vident. [17] quid est igitur cur eis qui D. Brutum omnibus opibus84 conservatum velint M. Bruti sit suspectus exercitus? an vero, si quid esset quod a M. Bruto timendum videretur, Pansa id non videret, aut, si videret, non laboraret? quis aut85 sapientior ad86 coniecturam rerum futurarum aut ad propulsandum metum diligentior? atqui87 huius animum erga M. Brutum studiumque vidistis. praecepit oratione sua quid decernere nos de M. Bruto88, quid sentire oporteret, tantumque afuit89 ut periculosum rei publicae M. Bruti90 putaret exercitum ut in eo firmissimum rei publicae praesidium et gravissimum poneret. scilicet hoc Pansa aut non videthebeti enim ingenio estaut neglegit: quae enim Caesar egit, ea rata esse non curat: de quibus confirmandis et sanciendis legem comitiis centuriatis ex auctoritate nostra laturus est. 9. desinant igitur aut ei qui non timent simulare se timere et91 prospicere rei publicae, aut ei92 qui omnia verentur nimium esse timidi, ne illorum simulatio, horum obsit ignavia. quae, malum! [18] est ista ratio semper optimis causis veteranorum nomen opponere? quorum etiam si amplecterer virtutem, ut facio, tamen, si essent adrogantes, non possem ferre fastidium. at93 nos conantis servitutis vincla94 rumpere impediet si quis veteranos nolle95 dixerit? non sunt enim, credo, innumerabiles qui pro communi libertate arma capiant; nemo est praeter veteranos milites vir96 qui ad servitutem propulsandam ingenuo dolore excitetur; potest igitur stare res publica freta veteranis sine97 magno subsidio iuventutis. quos quidem vos libertatis adiutores complecti debetis: servitutis auctores sequi non debetis. [19] postremoerumpat enim aliquando vera et me digna vox!—si veteranorum nutu mentes huius ordinis gubernabuntur98 omniaque ad eorum voluntatem nostra dicta facta99 referentur100, optanda mors est, quae civibus Romanis semper fuit servitute potior. omnis est misera servitus; sed fuerit quaedam necessaria: ecquodnam101 principium optatius102 libertatis capessendae? an, cum illum necessarium et fatalem paene casum non tulerimus, hunc feremus voluntarium? tota Italia desiderio libertatis exarsit; servire diutius non potest civitas; serius populo Romano hunc vestitum atque arma dedimus quam ab eo flagitati sumus. 10. [20]

Magna quidem nos spe et prope explorata103 libertatis causam suscepimus; sed ut concedam incertos exitus esse belli Martemque communem, tamen pro libertate vitae periculo decertandum est. non enim in spiritu vita est, sed ea nulla est omnino servienti. omnes nationes servitutem ferre possunt: nostra civitas non potest, nec ullam aliam ob causam nisi quod illae laborem doloremque fugiunt, quibus ut careant omnia perpeti possunt, nos ita a maioribus instituti atque imbuti sumus ut omnia consilia atque facta ad dignitatem et ad virtutem104 referremus105. ita praeclara est recuperatio libertatis ut ne mors quidem sit in repetenda libertate fugienda. quod si immortalitas consequeretur praesentis periculi fugam, tamen eo magis ea fugienda videretur quo diuturnior servitus esset. cum vero dies et noctes omnia nos undique fata circumstent, non est viri minimeque Romani106 dubitare eum spiritum quem naturae debeat patriae reddere. [21] concurritur107 undique ad commune incendium restinguendum; veterani quidem108 primi Caesaris auctoritatem secuti conatum Antoni reppulerunt; post eiusdem furorem Martia legio fregit, quarta adflixit. sic a suis legionibus condemnatus inrupit in Galliam, quam sibi armis animisque infestam inimicamque cognovit. hunc A. Hirti, C. Caesaris exercitus insecuti sunt; post Pansae dilectus urbem totamque Italiam erexit; unus omnium est hostis. quamquam habet secum L. fratrem, carissimum populo Romano civem, cuius desiderium ferre diutius109 civitas non potest. [22] quid illa taetrius belua, quid immanius? qui110 ob eam causam natus videtur ne omnium mortalium turpissimus esset M. Antonius111. est una Trebellius, qui iam cum tabulis novis redit112 in gratiam; T. Plancus113 et ceteri pares: qui id pugnant, id agunt ut contra rem publicam restituti esse videantur. et sollicitant homines imperitos Saxae et Cafones114, ipsi rustici atque agrestes, qui hanc rem publicam nec viderunt umquam nec videre constitutam volunt, qui non Caesaris, sed Antoni acta defendunt, quos avertit agri Campani infinita possessio, cuius eos non pudere demiror115, cum videant se mimos et mimas habere vicinos. 11. [23] ad has pestis opprimendas cur116 moleste feramus quod M. Bruti accessit exercitus? immoderati, credo, hominis et turbulenti: videte117 ne nimium paene patientis118. etsi in illius viri consiliis atque factis nihil nec nimium nec parum umquam fuit. omnis voluntas M. Bruti, patres conscripti, omnis cogitatio, tota mens auctoritatem senatus, libertatem populi Romani intuetur: haec habet proposita, haec tueri volt. temptavit quid patientia perficere posset: nihil cum proficeret119, vi120 contra vim experiendum putavit. cui quidem, patres conscripti, vos idem hoc tempore tribuere121 debetis quod a. d. xiii. Kalendas Ian. D. Bruto C. Caesari122 me auctore tribuistis: quorum privatum de re publica consilium et factum auctoritate vestra est comprobatum atque laudatum. [24] quod idem in M. Bruto facere debetis, a quo insperatum et repentinum rei publicae praesidium legionum, equitatus, auxiliorum magnae et firmae copiae comparatae sunt. adiungendus est Q. Hortensius qui, cum Macedoniam obtineret, adiutorem se Bruto ad comparandum exercitum fidissimum et constantissimum praebuit. nam de M. Apuleio123 separatim censeo124 referendum, cui testis est per litteras M. Brutus, eum principem fuisse ad conatum exercitus comparandi. quae cum ita sint, quod C. [25] Pansa consul verba fecit de litteris quae a Q. Caepione Bruto pro consule adlatae et in hoc ordine125 recitatae sunt, de ea re ita censeo: 'cum Q. Caepionis Bruti pro consule opera, consilio, industria, virtute difficillimo rei publicae tempore provincia Macedonia et Illyricum et cuncta Graecia et legiones, exercitus, equitatus in consulum, senatus populique Romani potestate sint, id Q. Caepionem Brutum126 pro consule bene et e127 re publica pro sua maiorumque suorum dignitate consuetudineque rei publicae bene gerendae fecisse; eam rem128 senatui populoque Romano gratam esse et fore; utique Q. [26] Caepio Brutus pro consule provinciam Macedoniam, Illyricum cunctamque Graeciam129 tueatur, defendat, custodiat incolumemque conservet, eique exercitui quem ipse constituit, comparavit, praesit130, pecuniamque131 ad rem militarem, si qua opus sit, quae publica sit et exigi possit, exigat, utatur132, pecuniasque a quibus videatur ad rem militarem mutuas sumat, frumentumque imperet133 operamque det ut cum suis copiis quam proxime Italiam sit; cumque ex litteris Q. Caepionis Bruti pro consule intellectum sit, Q. Hortensi pro consule opera et virtute vehementer rem publicam adiutam omniaque eius consilia cum consiliis Q. Caepionis Bruti pro consule coniuncta fuisse, eamque rem magno usui rei publicae fuisse, Q. Hortensium134 pro consule recte et ordine exque re publica fecisse, senatuique placere Q. Hortensium pro consule cum quaestore prove quaestore135 et legatis suis provinciam Macedoniam obtinere quoad ei ex senatus consulto successum sit.'


1 semper om. D

2 enim sententias mihi (mihi om. b) ipse sumpseram D

3 oratio D

4 ut V: sui t: qui bns

5 primum D: prius V

6 rogat Vt: rogatus b: rogat cum ns

7 cum quo Faernus: ut Naugerius (2)

8 et ad dignitat. D

9 sunt D, Cus.

10 me maxima admiratione D

11 circumsederi (-e V) non Vs: circumsederint (-it b) bnt

12 confecit (om. b1) D: perfecit V

13 qui V, Cus.: quis D

14 Brutos tu non Ernesti

15 cum V: quamquam D

16 eumne Bruti V

17 di meliora V1b1t: dr. b. meliorẽ V2: d. brutus melior est cett.

18 consulis et proponis D

19 cupio V: copiosius D

20 ne scripsi: nam codd.

21 putarem V1t: nisi tuam in dicendo facultatem nossem add. V2bns, tuetur Reid, qui ipse ne pro nam corrigit, sed adfirmative positum putat

22 aliud V1t: aliud quam V2bns

23 fit nst: sit b: set V1: seit V2: solet coni. Halm

24 fortuito V: fortitudo t: fortuitu bns

25 bonis Vb: bonos nst

26 uteris multum D

27 fort. honoris amplissimi (clausulae gratia

28 equidem D

29 tua D

30 a C. Antoni Muretus: a Catonis V: ab Antonii D

31 videre Cobet

32 deserueritis et del. Faernus

33 cui favebitis om. V

34 regni V et Nonius p. 404: regis D

35 urbanus D: urbis V (cf. ix. 16)

36 aut dies V2n: aut audies V1: auidiis (-ius s) st: aut b

37 versibus festa est (§ 10) med. omissis D

38 iis Muretus: his V

39 insula V2: insugula V1 (e coll. mea): insulula Garatoni

40 carissimi V: corr. Poggius

41 in Neside domi clar. adul. coni. Reid (cf. Att. xvi. 1. 1)

42 Cn. supplevi ex insugula (i. e. insugula): praenomen Luculli (cf Att. xv. 1. b. 1) loco motum est

43 potestis V: corr. Poggius

44 at potuisset scripsi: aut potuisset V: potuisset autem Poggius: aut potius Muretus

45 qui scripsi: quod qui V: quare qui Faernus

46 exterae Vn2: exere n1s: exiere bt

47 a prima ora ed R: a primo ore V: a (ad b) primori bns: ad primũ t (cf Fam. xii 5.1

48 Graecia D

49 spes una D: pecunia V: spes unica coni. Halm

50 vitiis om. D

51 is V: s t: om. bns

52 Graeciae fuisset D

53 virtus Caes. V

54 ne C. Muretus: nec V: ne illa D

55 quem D

56 non interfecisse D

57 extrusimus Muretus: extruimus V: exclusimus D

58 certissimo modo erat illius D

59 at V: an t: ac bns

60 rei p. V: populi R. D

61 neque enim hae D

62 dicentur V: dixerunt t: dicuntur cett.

63 enim et V: enim D

64 quacunque bns: quocunque V: quocum t

65 sibi legem D

66 esse Apolloniae Vb (-io b): isse Apolloniam ns: Apolloniam t scribunt n2

67 di duint Halm: di dent V2bns: dicit V1: didicit t

68 sen. cons. se D

69 et ipso D

70 alter eum quaestorem V: alterum D

71 gravitate om. D

72 Syriaco del. Pluygers

73 qui est antea D

74 noster (ante equit.) bnt: nostra V: nostri s

75 viro om. D

76 nec D

77 ponatur V1

78 eo hic inser. Müller, ante tamen Naugerius (2): cõ ante Brutorum hab. V

79 eo V: illo D

80 decuisse D

81 nunc agant D

82 C. om. D (ita mox

83 res actas acta Pluygers

84 opibus Vb: copiis nst

85 quis aut V1: quis illo aut Cus.: quis autem (aut ñ t) cett

86 sapientior aut ad V: sap. aut acutior ad coni. Halm

87 atquin V (cf. Neue ii. 962)

88 M. om. D

89 afuit Halm: fuit V: abfuit (aff. t) cett.

90 M. om. V

91 et t: set V: sed bns

92 ei D: hi carte V: hi cauti coni. Halm

93 at an V2

94 vincula nt

95 id nolle D

96 vir om D

97 sine veteranis, freta Pluygers

98 gubernabantur s: gubernantur l

99 factaque D

100 referuntur V

101 ecquodnam etquodnam D: etquenam V

102 optatius scripsi: putatis codd. (cf. iii. 17, vii. 7, Sest. 47)

103 magnam ... spem ... exploratam D

104 ad dign. et ad virt. V, Cus.: ad virt. et dign. D

105 referremus V, Cus.: referamus V2D

106 minimeque Romani V: nominis Romanique t: nominisque R. bs

107 concurretur ns: concurrunt t

108 quidem Faernus: qui V: que D (qui ... secuti sunt Halm

109 ferre civ. diutius D

110 qui V: quid si D

111 M. om. D

112 rediit Lambinus

113 T. om. V et om. D

114 Saxae et Cafones Naugerius (2): Saxas et Cafones V: Saxa Cafo s: saxa captant bnt

115 miror D

116 est cur D

117 vide D

118 paene patientis V2bn: paene tientes V1: patientis t

119 proficeret ns: prospiceret V: perficeret bt

120 vi V: ut t: om. bns

121 hoc tempore trib. V: trib. (add. debetis t) hoc tempore D

122 et C. D

123 M. om D

124 censebo D

125 huic ordini D

126 Brutum om. V

127 et e Vn: de t: et bs

128 eam rem V: eamque rem n2: eamque r. p. t: eamque rem r. p. (p. r. b) cett.

129 totamque Graeciam D

130 praesit D: praestitit V

131 pecuniaque n2s

132 exigat utatur scripsi: utatur n2: utatur exigat cett.

133 frumentumque imperet Halm: frumentum imp. D: imp. frumentumque V

134 Q. om. V

135 cum quaestore prove quaestore Mommsen: cum quaestoribus prove quaestores V: cum q. prove q. t: cum Q. Cepione procos. bns

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: