[7]
exposui,
patres conscripti, profectionis consilium: nunc reversionis,
quae plus admirationis habet, breviter exponam. cum
Brundisium iterque illud quod tritum in Graeciam est non
sine causa vitavissem, Kalendis Sextilibus veni Syracusas,
quod ab ea urbe1 transmissio in Graeciam laudabatur: quae
tamen urbs mihi coniunctissima plus una me nocte cupiens
retinere non potuit. veritus sum ne meus repentinus ad
meos necessarios adventus suspicionis aliquid adferret, si
essem commoratus. cum autem me ex Sicilia ad Leucopetram,
quod est promunturium agri Regini, venti detulissent,
ab eo loco conscendi ut transmitterem; nec ita multum
provectus reiectus austro2 sum in eum ipsum locum unde
conscenderam.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.