[5]
liberatus periculo caedis paucis post
diebus senatus; uncus impactus est fugitivo illi qui in
Mari nomen invaserat. atque haec omnia communiter cum
conlega; alia porro propria Dolabellae quae, nisi conlega
afuisset, credo eis futura fuisse communia. nam cum serperet
in urbe1 infinitum malum idque manaret in dies latius,
idemque bustum in foro facerent qui illam insepultam sepulturam
effecerant, et cotidie magis magisque perditi homines
cum sui2 similibus servis tectis ac templis urbis minarentur3,
talis animadversio fuit Dolabellae cum in audacis sceleratosque
servos, tum in impuros et nefarios liberos, talisque eversio
illius exsecratae columnae ut mihi mirum videatur tam
valde reliquum tempus ab illo uno die dissensisse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.