[38]
quid igitur? hoc vos, per deos immortalis!
quale sit non interpretamini? quid? eos de vestra vita
cogitare non1 censetis quibus eorum quos sperant rei publicae
consulturos vita tam cara sit?
cepi fructum, patres conscripti, reversionis meae, quoniam
et ea dixi, ut quicumque casus consecutus esset, exstaret
constantiae meae testimonium, et sum a vobis benigne ac
diligenter auditus. quae potestas si mihi saepius sine meo
vestroque periculo fiet, utar: si minus, quantum potero, non2
tam mihi me quam rei publicae reservabo. mihi fere3 satis
est quod vixi vel ad aetatem vel ad gloriam: huc si quid
accesserit, non tam mihi quam vobis reique publicae accesserit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.