[33]
cum haec1 pro salute rei publicae tanta gessisses,
fortunae tuae, num amplitudinis, num claritatis, num gloriae2
paenitebat? Vnde igitur subito tanta ista mutatio? non
possum adduci ut suspicer te pecunia captum. licet quod
cuique libet loquatur, credere non est necesse. nihil enim
umquam in te sordidum, nihil humile cognovi. quamquam3
solent domestici depravare non numquam; sed novi firmitatem
tuam. atque utinam ut culpam, sic etiam suspicionem
vitare potuisses!
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.