[25]
ac de his tamen legibus
quae promulgatae sunt saltem queri possumus: de eis quae
iam latae dicuntur ne illud1 quidem licuit. illae enim sine
ulla promulgatione latae sunt ante quam scriptae. quaero
autem quid sit cur aut ego aut quisquam vestrum, patres
conscripti, bonis tribunis plebi2 leges malas metuat. paratos
habemus qui intercedant; paratos qui rem publicam religione
defendant: vacui metu esse debemus. 'quas tu mihi'
inquit 'intercessiones, quas religiones?' eas scilicet quibus
rei publicae salus continetur. 'neglegimus ista et nimis
antiqua ac stulta ducimus: forum saepietur; omnes claudentur
aditus; armati in praesidiis multis locis conlocabuntur.'
quid tum?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.