[20]
at
quae est1 ista tertia decuria? 'centurionum' inquit. quid?
isti ordini iudicatus lege Iulia, etiam ante Pompeia2, Aurelia
non patebat? 'census praefiniebatur,' inquit. non centurioni
quidem solum sed equiti etiam Romano; itaque viri
fortissimi atque honestissimi3 qui ordines duxerunt res et
iudicant et iudicaverunt. 'non quaero' inquit 'istos: quicumque
ordinem duxit, iudicet.' at si ferretis quicumque
equo meruisset, quod est lautius4, nemini probaretis; in
iudice enim spectari et fortuna debet et dignitas. 'non
quaero' inquit 'ista: addo etiam iudices manipularis ex
legione alaudarum. aliter enim nostri negant posse se
salvos esse.' O contumeliosum honorem eis quos ad iudicandum
nec opinantis vocatis! hic enim est legis index ut5
ei res6 in tertia decuria iudicent qui libere iudicare non
audeant. in quo quantus error est, di immortales! eorum
qui istam legem excogitaverunt! Vt enim quisque sordidissimus
videbitur, ita libentissime severitate iudicandi sordis
suas eluet laborabitque ut honestis decuriis potius dignus
videatur quam in turpem iure coniectus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.