[18]
ecquid est
quod tam proprie dici possit actum eius qui togatus in re
publica cum potestate imperioque versatus sit quam lex?
quaere acta Gracchi: leges Semproniae proferentur; quaere
Sullae: Corneliae1. quid? Pompei2 tertius consulatus in
quibus actis constitit? nempe3 in legibus. de Caesare4 ipso
si quaereres quidnam egisset in urbe et in toga5, leges multas
responderet se et praeclaras tulisse, chirographa vero aut
mutaret aut non daret aut, si dedisset, non istas res in actis
suis duceret. sed haec ipsa6 concedo; quibusdam etiam in
rebus7 coniveo; in maximis vero rebus, id est in legibus8, acta
Caesaris dissolvi ferendum non puto.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.