[13]
an me
censetis, patres conscripti, quod vos inviti secuti estis, decreturum
fuisse, ut parentalia cum supplicationibus miscerentur,
ut inexpiabiles religiones in rem publicam inducerentur,
ut decernerentur supplicationes mortuo1? nihil dico cui2.
fuerit ille L. Brutus3 qui et ipse dominatu regio rem publicam
liberavit et ad similem virtutem et simile factum stirpem iam
prope in4 quingentesimum annum propagavit: adduci tamen
non possem ut quemquam mortuum coniungerem cum deorum5
immortalium religione; ut, cuius sepulcrum usquam6
exstet ubi parentetur, ei publice supplicetur. ego vero eam
sententiam dixissem7 ut me adversus populum Romanum, si
qui8 accidisset gravior rei publicae casus, si bellum, si morbus,
si fames, facile possem defendere; quae partim iam sunt,
partim timeo ne impendeant. sed hoc ignoscant di immortales
velim et populo Romano qui id non probat, et huic
ordini qui decrevit invitus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.