next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA PRIMA

1. ante quam de re publica, patres conscripti, dicam ea quae dicenda hoc tempore arbitror, exponam vobis breviter consilium et profectionis et reversionis meae. ego cum sperarem aliquando ad vestrum consilium auctoritatemque rem publicam esse revocatam, manendum mihi statuebam quasi in vigilia quadam consulari ac senatoria. nec vero usquam discedebam nec a re publica deiciebam oculos ex eo die quo in aedem telluris convocati sumus. in quo templo, quantum in me fuit, ieci fundamenta pacis Atheniensiumque renovavi1 vetus exemplum; Graecum etiam verbum usurpavi quo tum in sedandis discordiis usa erat2 civitas illa, atque omnem memoriam discordiarum oblivione sempiterna delendam censui. [2] praeclara tum oratio M. Antoni, egregia etiam voluntas; pax denique per eum et per liberos eius cum praestantissimis civibus confirmata est. atque his principiis reliqua consentiebant. ad deliberationes eas quas habebat domi de re publica principes civitatis adhibebat; ad hunc ordinem res optimas deferebat3; nihil tum nisi quod erat notum omnibus4 in C. Caesaris commentariis reperiebatur5; summa constantia6 ad ea quae quaesita erant respondebat7. [3] num qui exsules restituti? Vnum aiebat, praeterea neminem. num immunitates datae? 'nullae' respondebat. adsentiri etiam nos Ser. Sulpicio, clarissimo viro, voluit, ne qua tabula post Idus Martias ullius decreti Caesaris aut benefici figeretur. multa praetereo eaque praeclara8; ad singulare enim M. Antoni factum festinat oratio. dictaturam, quae iam vim9 regiae potestatis10 obsederat, funditus ex re publica sustulit; de qua11 ne sententias quidem diximus. scriptum senatus consultum quod fieri vellet attulit, quo recitato auctoritatem eius summo studio secuti sumus eique amplissimis verbis per senatus consultum gratias egimus. 2. [4] lux quaedam videbatur oblata non modo regno, quod pertuleramus, sed etiam regni timore sublato, magnumque pignus ab eo rei publicae datum, se liberam civitatem esse velle, cum dictatoris nomen, quod saepe iustum fuisset, propter perpetuae dictaturae recentem memoriam funditus ex re publica sustulisset. [5] liberatus periculo caedis paucis post diebus senatus; uncus impactus est fugitivo illi qui in Mari nomen invaserat. atque haec omnia communiter cum conlega; alia porro propria Dolabellae quae, nisi conlega afuisset, credo eis futura fuisse communia. nam cum serperet in urbe12 infinitum malum idque manaret in dies latius, idemque bustum in foro facerent qui illam insepultam sepulturam effecerant, et cotidie magis magisque perditi homines cum sui13 similibus servis tectis ac templis urbis minarentur14, talis animadversio fuit Dolabellae cum in audacis sceleratosque servos, tum in impuros et nefarios liberos, talisque eversio illius exsecratae columnae ut mihi mirum videatur tam valde reliquum tempus ab illo uno die dissensisse. [6] ecce enim Kalendis Iuniis, quibus ut adessemus edixerant15, mutata omnia: nihil per senatum, multa et magna per populum et absente populo et invito. consules designati negabant se audere in senatum venire; patriae liberatores urbe carebant ea cuius a cervicibus iugum servile deiecerant, quos tamen ipsi consules in contionibus16 et in omni sermone laudabant. veterani qui appellabantur17, quibus hic ordo diligentissime caverat18, non ad conservationem earum rerum quas habebant, sed ad spem novarum praedarum incitabantur. quae cum audire mallem quam videre haberemque ius legationis liberum, ea mente discessi ut adessem Kalendis Ianuariis, quod initium senatus cogendi fore videbatur. 3. [7] exposui, patres conscripti, profectionis consilium: nunc reversionis, quae plus admirationis habet, breviter exponam. cum Brundisium iterque illud quod tritum in Graeciam est non sine causa vitavissem, Kalendis Sextilibus veni Syracusas, quod ab ea urbe19 transmissio in Graeciam laudabatur: quae tamen urbs mihi coniunctissima plus una me nocte cupiens retinere non potuit. veritus sum ne meus repentinus ad meos necessarios adventus suspicionis aliquid adferret, si essem commoratus. cum autem me ex Sicilia ad Leucopetram, quod est promunturium agri Regini, venti detulissent, ab eo loco conscendi ut transmitterem; nec ita multum provectus reiectus austro20 sum in eum ipsum locum unde conscenderam. [8] Cumque intempesta nox esset mansissemque in villa P. Valeri, comitis et familiaris mei, postridieque apud eundem ventum exspectans manerem, municipes Regini complures ad me venerunt, ex eis quidam Roma recentes: a quibus primum accipio M. Antoni21 contionem, quae mihi ita placuit ut ea lecta de reversione primum coeperim cogitare. nec ita multo post edictum Bruti adfertur et Cassi, quod quidem mihi, fortasse quod eos plus etiam rei publicae quam familiaritatis gratia diligo, plenum aequitatis videbatur. addebant praetereafit enim plerumque ut ei qui boni quid volunt adferre adfingant aliquid quo faciant id quod22 nuntiant laetiusrem conventuram: Kalendis23 senatum frequentem24 fore; Antonium, repudiatis malis suasoribus, remissis provinciis Galliis, ad auctoritatem senatus esse rediturum. 4. [9] tum vero tanta sum cupiditate incensus ad reditum ut mihi nulli neque remi neque venti satis facerent, non quo me ad tempus occursurum non putarem25, sed ne tardius quam cuperem rei publicae gratularer. atque ego celeriter Veliam devectus Brutum vidi: quanto meo dolore non dico. turpe mihi ipsi videbatur in eam urbem me audere reverti ex qua Brutus cederet, et ibi velle tuto esse ubi ille non posset26. neque vero illum similiter atque ipse eram commotum esse vidi. erectus enim maximi ac27 pulcherrimi facti sui conscientia nihil de suo casu, multa de vestro querebatur. [10] exque28 eo primum cognovi quae Kalendis Sextilibus in senatu fuisset L. Pisonis oratio: qui quamquam parum eratid enim ipsum a Bruto audierama quibus debuerat adiutus, tamen et Bruti testimonioquo quid potest esse gravius?—et omnium praedicatione quos postea vidi magnam mihi videbatur gloriam consecutus. hunc igitur ut sequerer properavi quem29 praesentes non sunt secuti, non ut proficerem aliquidnec enim30 sperabam id nec praestare poteramsed ut, si quid mihi humanitus accidissetmulta autem impendere videntur31 praeter naturam etiam32 praeterque fatumhuius tamen diei vocem testem rei publicae relinquerem meae perpetuae erga se voluntatis. [11]

quoniam utriusque consili causam, patres conscripti, probatam vobis esse confido33, prius quam de re publica dicere34 incipio, pauca querar de hesterna M. Antoni35 iniuria: cui sum amicus, idque me non nullo eius officio debere esse prae me semper tuli. 5. quid tandem erat causae cur die hesterno in senatum36 tam acerbe cogerer? solusne aberam, an non saepe minus frequentes fuistis, an ea res agebatur ut etiam aegrotos deferri37 oporteret? Hannibal, credo, erat ad portas aut de Pyrrhi pace agebatur, ad quam causam etiam Appium illum et caecum et senem delatum esse memoriae proditum est. [12] de supplicationibus referebatur, quo in genere senatores deesse non solent. coguntur enim non pignoribus, sed eorum de quorum38 honore agitur gratia; quod idem fit, cum de triumpho refertur. ita sine cura consules sunt ut paene liberum sit senatori non adesse. qui cum mihi mos notus esset cumque e via languerem et mihimet displicerem, misi pro amicitia qui hoc ei diceret39. at ille vobis audientibus cum fabris se40 domum meam venturum esse dixit. nimis iracunde hoc quidem et valde intemperanter. cuius enim malefici tanta41 ista poena est ut dicere in hoc ordine auderet se publicis operis disturbaturum publice ex senatus sententia aedificatam domum? quis autem umquam tanto damno senatorem coegit? aut quid est ultra pignus aut multam? quod si scisset quam sententiam dicturus essem, remisisset aliquid profecto de severitate cogendi. 6. [13] an me censetis, patres conscripti, quod vos inviti secuti estis, decreturum fuisse, ut parentalia cum supplicationibus miscerentur, ut inexpiabiles religiones in rem publicam inducerentur, ut decernerentur supplicationes mortuo42? nihil dico cui43. fuerit ille L. Brutus44 qui et ipse dominatu regio rem publicam liberavit et ad similem virtutem et simile factum stirpem iam prope in45 quingentesimum annum propagavit: adduci tamen non possem ut quemquam mortuum coniungerem cum deorum46 immortalium religione; ut, cuius sepulcrum usquam47 exstet ubi parentetur, ei publice supplicetur. ego vero eam sententiam dixissem48 ut me adversus populum Romanum, si qui49 accidisset gravior rei publicae casus, si bellum, si morbus, si fames, facile possem defendere; quae partim iam sunt, partim timeo ne impendeant. sed hoc ignoscant di immortales velim et populo Romano qui id non probat, et huic ordini qui decrevit invitus. [14] quid? de reliquis rei publicae malis licetne dicere? mihi vero50 licet et semper licebit dignitatem tueri, mortem contemnere. potestas modo veniendi in hunc locum sit: dicendi periculum non recuso. atque utinam, patres conscripti, Kalendis Sextilibus adesse potuissem! non quo profici potuerit aliquid, sed ne unus modo consularis, quod tum accidit51, dignus illo honore, dignus re publica inveniretur. qua quidem ex re magnum accipio dolorem, homines amplissimis populi Romani beneficiis usos L. Pisonem ducem optimae sententiae non secutos. idcircone nos populus Romanus consules fecit ut in altissimo52 gradu dignitatis locati rem publicam pro nihilo haberemus? non modo voce nemo L. Pisoni53 consulari54 sed ne voltu quidem adsensus est. [15] quae, malum, est ista voluntaria servitus? fuerit quaedam necessaria; neque ego hoc ab omnibus eis desidero qui sententiam consulari loco dicunt. Alia causa est eorum quorum silentio ignosco; alia eorum, quorum vocem requiro. quos quidem doleo in suspicionem populo Romano venire non metu55, quod ipsum esset turpe, sed alium alia de causa deesse dignitati suae. 7. qua re primum maximas gratias et ago et habeo56 Pisoni57, qui non quid efficere posset in re publica cogitavit, sed quid58 facere ipse deberet. deinde a vobis, patres conscripti, peto ut, etiam si sequi minus audebitis orationem atque auctoritatem meam, benigne me tamen, ut fecistis adhuc59, audiatis. [16]

primum igitur acta Caesaris servanda censeo, non quo probemquis enim60 id quidem potest?—sed quia rationem habendam maxime arbitror pacis atque oti. vellem adesset M. Antonius61, modo sine advocatissed, ut opinor, licet ei minus valere, quod mihi heri per illum non licuit62doceret me vel potius vos, patres conscripti, quem ad modum ipse Caesaris acta defenderet. an in commentariolis et chirographis et libellis se uno auctore prolatis, ne63 prolatis quidem sed tantum modo dictis, acta Caesaris firma erunt: quae ille in aes incidit, in quo populi iussa perpetuasque leges esse voluit, pro nihilo habebuntur? [17] equidem existimo nihil tam esse in actis Caesaris quam leges Caesaris. an, si cui quid ille promisit, id erit fixum quod idem facere non64 potuit? ut multis multa promissa non fecit: quae tamen multo plura illo mortuo reperta sunt quam a vivo beneficia per omnis annos tributa et data. sed ea non muto, non moveo: summo studio illius praeclara65 acta defendo. pecunia utinam ad Opis66 maneret! cruenta illa quidem, sed his temporibus, quoniam eis quorum est non redditur, necessaria. quamquam ea quoque sit effusa, si ita in actis fuit. [18] ecquid est quod tam proprie dici possit actum eius qui togatus in re publica cum potestate imperioque versatus sit quam lex? quaere acta Gracchi: leges Semproniae proferentur; quaere Sullae: Corneliae67. quid? Pompei68 tertius consulatus in quibus actis constitit? nempe69 in legibus. de Caesare70 ipso si quaereres quidnam egisset in urbe et in toga71, leges multas responderet se et praeclaras tulisse, chirographa vero aut mutaret aut non daret aut, si dedisset, non istas res in actis suis duceret. sed haec ipsa72 concedo; quibusdam etiam in rebus73 coniveo; in maximis vero rebus, id est in legibus74, acta Caesaris dissolvi ferendum non puto. 8. [19] quae lex melior, utilior, optima etiam re publica saepius flagitata quam ne praetoriae provinciae plus quam annum neve75 plus quam biennium consulares obtinerentur? hac lege sublata videnturne vobis posse76 Caesaris acta servari? quid? lege77 quae promulgata est de tertia decuria78 nonne omnes iudiciariae leges Caesaris dissolvuntur? et vos acta Caesaris defenditis qui leges eius evertitis79? Nisi forte, si quid memoriae causa rettulit80 in libellum, id numerabitur in actis et, quamvis iniquum et inutile sit, defendetur: quod ad populum centuriatis comitiis tulit, id in actis Caesaris non habebitur. [20] at quae est81 ista tertia decuria? 'centurionum' inquit. quid? isti ordini iudicatus lege Iulia, etiam ante Pompeia82, Aurelia non patebat? 'census praefiniebatur,' inquit. non centurioni quidem solum sed equiti etiam Romano; itaque viri fortissimi atque honestissimi83 qui ordines duxerunt res et iudicant et iudicaverunt. 'non quaero' inquit 'istos: quicumque ordinem duxit, iudicet.' at si ferretis quicumque equo meruisset, quod est lautius84, nemini probaretis; in iudice enim spectari et fortuna debet et dignitas. 'non quaero' inquit 'ista: addo etiam iudices manipularis ex legione alaudarum. aliter enim nostri negant posse se salvos esse.' O contumeliosum honorem eis quos ad iudicandum nec opinantis vocatis! hic enim est legis index ut85 ei res86 in tertia decuria iudicent qui libere iudicare non audeant. in quo quantus error est, di immortales! eorum qui istam legem excogitaverunt! Vt enim quisque sordidissimus videbitur, ita libentissime severitate iudicandi sordis suas eluet laborabitque ut honestis decuriis potius dignus videatur quam in turpem iure coniectus. 9. [21] altera promulgata lex est ut et87 de vi et maiestatis damnati ad populum provocent, si velint. haec88 utrum tandem lex est an legum omnium dissolutio? quis est enim hodie cuius intersit istam legem manere89? nemo reus est legibus illis, nemo quem futurum putemus. armis enim gesta numquam profecto in iudicium vocabuntur. 'at res popularis90.' Vtinam quidem aliquid velletis esse91 populare! omnes enim iam cives de rei publicae salute una et mente et voce consentiunt. quae est igitur ista cupiditas legis eius ferendae quae turpitudinem summam habeat, gratiam nullam? quid enim turpius quam qui maiestatem populi Romani minuerit per vim, eum damnatum iudicio ad eam ipsam vim reverti propter quam sit iure damnatus? [22] sed quid plura de lege disputo? quasi vero id agatur ut quisquam provocet: id agitur, id fertur ne quis omnino umquam istis legibus reus fiat. quis enim aut accusator tam amens reperietur qui reo condemnato obici se92 multitudini conductae velit, aut iudex qui reum damnare audeat, ut ipse ad operas mercennarias statim protrahatur? non igitur provocatio ista lege datur, sed duae maxime salutares leges quaestionesque tolluntur. quid est aliud hortari93 adulescentis ut turbulenti, ut seditiosi, ut perniciosi cives velint esse? quam autem ad pestem94 furor tribunicius impelli non poterit his duabus quaestionibus de vi et maiestate95 sublatis? [23] quid, quod obrogatur legibus Caesaris, quae iubent ei qui de vi itemque ei qui96 maiestatis damnatus sit aqua et igni interdici? quibus cum provocatio datur, nonne acta Caesaris rescinduntur? quae quidem ego, patres conscripti, qui illa numquam probavi, tamen97 ita conservanda concordiae causa arbitratus sum ut non modo, quas vivus leges Caesar98 tulisset, infirmandas hoc tempore non putarem, sed ne illas quidem quas post mortem Caesaris prolatas esse et fixas videtis. 10. [24] de exsilio reducti a mortuo99; civitas data non solum singulis sed nationibus et provinciis universis a mortuo; immunitatibus infinitis sublata vectigalia a mortuo. ergo haec uno, verum100 optimo auctore domo prolata defendimus: eas leges quas ipse nobis101 inspectantibus recitavit, pronuntiavit, tulit, quibus latis gloriabatur eisque legibus rem publicam contineri102 putabat, de provinciis, de iudiciis, eas, inquam, Caesaris leges nos qui defendimus acta Caesaris evertendas103 putamus104? [25] ac de his tamen legibus quae promulgatae sunt saltem queri possumus: de eis quae iam latae dicuntur ne illud105 quidem licuit. illae enim sine ulla promulgatione latae sunt ante quam scriptae. quaero autem quid sit cur aut ego aut quisquam vestrum, patres conscripti, bonis tribunis plebi106 leges malas metuat. paratos habemus qui intercedant; paratos qui rem publicam religione defendant: vacui metu esse debemus. 'quas tu mihi' inquit 'intercessiones, quas religiones?' eas scilicet quibus rei publicae salus continetur. 'neglegimus ista et nimis antiqua ac stulta ducimus: forum saepietur; omnes claudentur aditus; armati in praesidiis multis locis conlocabuntur.' quid tum? [26] quod ita erit gestum, id lex erit? et in aes incidi iubebitis, credo, illa legitima: “consules populum iure rogaverunt”—hocine a107 maioribus accepimus ius rogandi?—“populusque iure scivit.” qui populus? isne qui exclusus est? quo iure? an eo quod vi et armis omne sublatum est? atque haec108 dico de futuris, quod est amicorum ante dicere ea quae vitari possint: quae si facta non erunt, refelletur oratio mea. loquor de legibus promulgatis, de quibus est integrum vobis, demonstro vitia: tollite! denuntio vim: arma removete109! 11. [27]

irasci quidem vos mihi, Dolabella, pro re publica dicenti non oportebit110. quamquam te quidem id facturum non arbitrornovi111 facilitatem tuamconlegam tuum aiunt in hac sua fortuna quae bona ipsi videturmihi, ne gravius quippiam dicam, avorum et avunculi sui consulatum si imitaretur, fortunatior videretursed eum iracundum audio esse112 factum. video autem quam sit odiosum habere eundem113 iratum et armatum, cum tanta praesertim gladiorum sit impunitas: sed proponam ius, ut opinor, aequum, quod M. Antonium non arbitror repudiaturum. ego, si quid in vitam eius aut in mores cum contumelia dixero, quo minus mihi inimicissimus sit non recusabo; sin114 consuetudinem meam quam in re publica semper habui115 tenuero, id est si libere quae sentiam de re publica dixero, primum deprecor ne irascatur; deinde, si hoc non impetro, peto ut sic irascatur ut civi. armis utatur, si ita necesse est, ut dicit, sui defendendi causa: eis qui pro re publica quae ipsis visa erunt dixerint ista arma ne noceant. quid hac postulatione dici potest aequius? [28] quod si, ut mihi a quibusdam eius familiaribus dictum est, omnis eum quae habetur contra voluntatem eius oratio graviter offendit, etiam si nulla inest contumelia, feremus amici naturam. sed idem illi ita mecum loquuntur116: 'non idem tibi adversario Caesaris licebit quod Pisoni socero,' et simul admonent quiddam quod cavebimus: 'nec erit iustior in senatum non veniendi morbi causa quam mortis.' 12. [29] sed per deos immortalis!—te enim intuens, Dolabella, qui es mihi carissimus117, non possum de utriusque vestrum errore118 reticere. credo enim vos nobilis homines magna quaedam spectantis non pecuniam, ut quidam nimis creduli suspicantur, quae semper ab amplissimo quoque clarissimoque contempta est, non opes violentas et populo Romano minime ferendam potentiam, sed caritatem civium et gloriam concupivisse. est autem119 gloria laus120 recte factorum magnorumque in rem publicam fama121 meritorum, quae cum optimi cuiusque, tum etiam multitudinis testimonio comprobatur. dicerem, [30] Dolabella, qui recte factorum fructus esset, nisi te praeter ceteros122 paulisper esse expertum viderem. quem potes recordari in vita inluxisse tibi diem laetiorem quam cum expiato foro, dissipato concursu impiorum, principibus sceleris poena adfectis, urbe incendio et caedis metu liberata123 te domum recepisti? cuius ordinis, cuius generis, cuius denique fortunae studia tum laudi et gratulationi tuae se non obtulerunt124? quin mihi etiam, quo auctore te in his rebus uti arbitrabantur, et gratias boni viri agebant et tuo nomine gratulabantur. recordare, quaeso, Dolabella, consensum illum theatri, cum omnes earum rerum obliti propter quas fuerant tibi offensi significarent125 se126 beneficio novo memoriam veteris doloris abiecisse. [31] hanc tu, P. Dolabella,— magno loquor cum dolorehanc tu, inquam, potuisti aequo animo tantam dignitatem deponere? 13. tu127 autem, M. Antoni, —absentem enim128 appellounum illum diem quo in aede telluris senatus fuit non omnibus his mensibus quibus te quidam multum a me dissentientes beatum putant anteponis? quae fuit oratio129 de concordia! quanto metu senatus130, quanta sollicitudine civitas tum a te liberata est cum conlegam tuum131, depositis inimicitiis, oblitus auspiciorum a te ipso augure populi Romani nuntiatorum132, illo primum133 die conlegam tibi esse voluisti; cum134 tuus parvus filius in Capitolium a te missus pacis obses fuit! [32] quo senatus die laetior, quo populus Romanus135? qui quidem nulla in contione umquam frequentior fuit. tum denique liberati per viros fortissimos videbamur, quia, ut illi voluerant, libertatem pax consequebatur. proximo136, altero137, tertio, denique reliquis consecutis diebus non intermittebas quasi donum aliquod cotidie adferre rei publicae; maximum autem illud quod dictaturae nomen sustulisti. haec inusta est a te, a te, inquam, mortuo Caesari nota ad ignominiam sempiternam. Vt enim propter unius M. Manli scelus decreto gentis Manliae neminem patricium Manlium Marcum138 vocari licet, sic tu propter unius dictatoris odium nomen dictatoris funditus sustulisti. num te, [33] cum haec139 pro salute rei publicae tanta gessisses, fortunae tuae, num amplitudinis, num claritatis, num gloriae140 paenitebat? Vnde igitur subito tanta ista mutatio? non possum adduci ut suspicer te pecunia captum. licet quod cuique libet loquatur, credere non est necesse. nihil enim umquam in te sordidum, nihil humile cognovi. quamquam141 solent domestici depravare non numquam; sed novi firmitatem tuam. atque utinam ut culpam, sic etiam suspicionem vitare potuisses! 14. illud magis vereor ne ignorans verum iter gloriae gloriosum putes plus te unum posse quam omnis et metui a civibus tuis quam diligi malis142. quod si ita putas, totam ignoras viam gloriae. Carum esse civem, bene de re publica mereri, laudari, coli, diligi gloriosum est; metui vero et in odio esse invidiosum, detestabile, imbecillum, caducum. [34] quod videmus etiam in fabula illi ipsi143 qui 'oderint, dum metuant' dixerit144 perniciosum fuisse. Vtinam, M. Antoni145, avum tuum meminisses! de quo tamen audisti multa ex me146 eaque147 saepissime. Putasne illum immortalitatem mereri voluisse, ut propter armorum habendorum licentiam metueretur? illa erat vita, illa secunda fortuna, libertate esse parem ceteris148, principem dignitate. itaque, ut omittam res avi tui prosperas, acerbissimum eius supremum diem malim149 quam L. Cinnae dominatum, a quo ille crudelissime est interfectus. [35] sed quid oratione te flectam? si enim exitus C. Caesaris efficere non potest ut malis carus esse quam metui, nihil cuiusquam proficiet nec valebit oratio. quem qui beatum fuisse150 putant, miseri ipsi sunt. beatus est nemo qui ea lege vivit ut non modo impune sed etiam cum summa interfectoris gloria interfici possit. qua re flecte te, quaeso, et maiores tuos respice atque ita guberna rem publicam ut natum esse te151 cives tui gaudeant: sine quo nec beatus nec carus152 nec iucundus quisquam esse153 omnino potest154. 15. [36] populi quidem Romani iudicia multa ambo habetis, quibus vos non155 satis moveri permoleste fero. quid enim gladiatoribus156 clamores innumerabilium civium? quid populi versus? quid Pompei statuae plausus infiniti? quid duobus157 tribunis plebis qui vobis adversantur? parumne haec significant incredibiliter consentientem populi Romani universi voluntatem? quid? Apollinarium ludorum plausus vel testimonia potius et iudicia populi Romani parum magna158 vobis videbantur? O beatos illos qui, cum adesse ipsis propter vim armorum non licebat, aderant tamen et in medullis populi Romani ac visceribus haerebant! Nisi forte Accio tum plaudi et sexagesimo post anno palmam dari, non Bruto putabatis159, qui ludis suis ita caruit ut in illo apparatissimo spectaculo studium160 populus Romanus tribueret161 absenti162, desiderium liberatoris sui perpetuo plausu et clamore leniret. [37] equidem is sum qui istos plausus, cum popularibus163 civibus tribuerentur, semper contempserim; idemque cum a summis, mediis, infimis, cum denique ab universis hoc idem fit, cumque ei qui ante sequi populi consensum solebant fugiunt, non plausum illum, sed iudicium puto. sin haec leviora vobis videntur quae sunt gravissima, num etiam hoc contemnitis quod sensistis tam caram populo Romano vitam A. Hirti164 fuisse? satis erat enim probatum illum esse populo Romano, ut est165; iucundum amicis, in quo vincit omnis; carum suis, quibus est ipse166 carissimus: tantam tamen sollicitudinem bonorum, tantum timorem omnium167 in quo meminimus? certe in nullo. [38] quid igitur? hoc vos, per deos immortalis! quale sit non interpretamini? quid? eos de vestra vita cogitare non168 censetis quibus eorum quos sperant rei publicae consulturos vita tam cara sit?

cepi fructum, patres conscripti, reversionis meae, quoniam et ea dixi, ut quicumque casus consecutus esset, exstaret constantiae meae testimonium, et sum a vobis benigne ac diligenter auditus. quae potestas si mihi saepius sine meo vestroque periculo fiet, utar: si minus, quantum potero, non169 tam mihi me quam rei publicae reservabo. mihi fere170 satis est quod vixi vel ad aetatem vel ad gloriam: huc si quid accesserit, non tam mihi quam vobis reique publicae accesserit.


1 renovavi Vns: revocavi ct

2 discordiis usa erat V: discordaverat c: discordiis erat t: discors erat ns

3 referebat Reid

4 nisi... omnibus om. D

5 reperiebat Kraffert

6 summa cum dignitate constantia D

7 nullae respondebat om. D: nullas respondebat Wesenberg

8 ea quae clara sunt D

9 iam vim Vt: vim iam cns

10 possederat Hirschfelder

11 qua VD: qua re cod. Amst. ut voluit Klussmann: quo Stangl

12 urbem Vns

13 suis codd. (cf. ii. 2; iii 18): corr. Angelius

14 minitarentur V (cf. Zielinski, Philol. 1906, p. 614)

15 edixerat t

16 in cont. V: et in cont. D

17 qui appellabantur Vns: qui appellantur ct: om. Arusianus K. vii. p. 488: del. Jordan: appellabantur transponit post habebant Hirschfelder (del. qui)

18 caverant (sup. l. timebant) V: timebat, caverat t

19 ab urbe ea D

20 transmitteremus austro V1 med. omissis: nec ita multum si coniuctus proiectus add. V2

21 M. om. V

22 quo cs: quod Vnt

23 Kalendis Sextilibus (Sex. V) add. codd., del. Madvig: Kal. Sept. Halm

24 senatum frequentem om. V1

25 non ante putarem om. D: del. Bake

26 non posset om. V1: non esset coni. Halm

27 ac V: atque ns: et ct

28 ex quo D

29 quem om. V1: q. V2

30 neque enim D, et Gellius xiii. 1

31 videntur V et Gellius: videbantur D

32 etiam V et Gellius: om. D tamen V: om. D et Gellius

33 confido etiam V

34 5–8 quaerar hs (= hic supple) de hesterna in senatum tam acerbe V1 med. omissis

35 M. om. V2

36 die hesterno in sen. Halm (e vestigiis cod. V): in sen. hesterno die D

37 deferre V

38 quorum de D

39 hoc ediceret D

40 audientibus... se om. V1

41 tanta om. D

42 mortuorum D

43 cui c: cui' n: qui Vst

44 L. Brutus Bruuius V (ui = Lu.)

45 iam prope in V: in prope ns: prope in c: in t

46 deorum om. V

47 usquam h: nusquam cett.

48 dixissem P. C. D

49 si qui Vns: si quis c: si quid t

50 dicere mihi. Verum cns: mihi dicere verum t

51 accidit V

52 altissimo amplissimoque V2

53 Pisoni Vn2s: Pisonis cett.

54 consulari V cn2s2, ed. R: consularis n1s1t

55 non metu D: non modo metus V

56 et habeo et ago D

57 L. Pisoni D

58 quisquam post quid add Reid

59 fecistis adhuc D: adhuc fecistis V (peiore numero

60 enim cam V

61 adesset M. Halm: adessem V: adesset D

62 licuit V2: om. V1: licebat D doceret om. V1

63 ac ne D

64 non facere Muretus

65 summo etiam studio praeclara illius D

66 ad Opis Vc: ad opes n1s: ad opus n2t

67 Cornelii V2

68 Cn Pompei D

69 nempe V2D et Victorinus de defin ed. Stangl p. 31: om. V1

70 a Caesare D

71 toga cn2: togam Vn1: tota s: totam t

72 ea ipsa D

73 etiam in rebus Vc: in rebus etiam nst

74 in legibus c et Victorinus p. 32: om. in cett.

75 neve Vc: neu nst

76 posse om. D

77 ea lege D

78 decuria iudicum D

79 evertistis ct

80 retulit V1D

81 est om. V

82 etiamne Pompeia D

83 honestissimi atque fortissimi D

84 laudatius D

85 ut ii t: uti V: ut hi cns

86 res om. D

87 ut et V: ut D maiestatis Halm: maiestates V: de maiestate D

88 haec haec cum t: haecum cn1s1

89 manere V: venire D: valere Orelli istis legibus D

90 ad res populares (-is V2) codd.: corr. Naugerius (1)

91 esse del. Eberhard

92 obici se D: obicere V1: obicere se V2

93 adhortari D

94 ad rei p. pestem D

95 de vi et maiestate V: de vi et de maiestate D, del. Cobet (peiore numero

96 itemque ei qui D et Arusian. K. vii. p. 469: itemque V

97 tamen om. D

98 Caesar leges D

99 a mortuo om. ns

100 verum V: viro D

101 nobis nouos V1: vobis Naugerius (1)

102 continere D

103 vertendas D

104 putamus Vc: putabimus nt: putavimus s

105 illud om. V1: id Halm sine ulla V: nulla D

106 plebi V1: plebis (pl.) V2D

107 hoc enim a V2D

108 atque ego haec (haec ego n) D

109 vim: arma removete ed. R (ita cns): vim arma, removete Poggius

110 oportebat V1

111 novi enim D

112 esse om. D

113 iratum eundem D

114 sin V: si D

115 quam in re p. semper habui om. V1

116 mecum locuntur V: mecum D

117 qui es mihi carissimus om. V1

118 de ... errore D: errorem V

119 est autem V1: ea est autem V2ct: ea autem est ns

120 et laus V2D: fort. est autem gloria ea laus

121 fama c et Isidorus Origg. ii. 30. 2 (cf. Marc. 26; de Invent. ii. 166): om. cett.

122 praeter ceteros om. D

123 urbe incendio et caedis metu liberata V2 (cf. Fam. ix. 14. 8): om. V1D

124 obtulerunt ct: tulerunt V: optarent ns

125 significarent Vt: significar~t c: significaverunt ns

126 se om. V

127 te D

128 enim om. D

129 oratio tua Muretus

130 senatus Ernesti: veteranis V1: veteri s: veter v: cetera n: veterani V2ct, del. Manutius (corruptelas e varia lectione ad veteris § 30 in mg. archetypi posita ortas esse arbitror, cf. Deiot. 24)

131 cum collegam tuum V: tum collegam t: tu collegam c: tuum collegam ns

132 auspiciorum ... nuntiatorum Faernus: auspiciorum a te ipso augure pronuntiate V1 (-ante V2): auspicia te ipso augure nuntiante D

133 primo D

134 cum Halm: K. (R. s) D: om. V

135 populus Rom. om. V1

136 proximo del. Eberhard

137 altero del. Cobet

138 Marcum suppl. Gulielmius

139 haec cum te D

140 num gloriae V2D, Cus.: om. V1

141 in te ... quamquam om. D

142 quam diligi malis D (cf. Off. ii. 29): om. V

143 in fabulis ipsi illi D

144 dixerint D

145 M. Vc: om. nst

146 audisti multa ex me V: multa audisti ex me cns: multa ex me audisti t

147 eaque Faernus: aquae V: om. D

148 cum ceteris D

149 mallem D

150 fuisse om. t

151 te om. V1

152 carus scripsi: clarus codd. (cf. v. 49, x 8, Cael. 72, Deiot. 15) nec iucundus Weber (cf. § 37): nec unctus V: om. D: nec tutus Muretus: nec diuturnus Mittelmeyer: nec munitus P. R. Müller

153 esse quisquam D

154 omnino potest Muretus: omni potestate V: potest D

155 vos non Poggius: vobis vo V: non s2: om. cett.

156 gladiatoriis D

157 duobus Faernus: ii V: u t: hi n: his cs

158 parum magna V: parva D

159 non putabitis (-batis t) Bruto D

160 studium suum V2

161 tribueret V2: tribuerit V1D

162 ut absenti V: absenti, ut Faernus

163 a popularibus c (at vid. Madvig, Opusc. i. 203): a populi parte Campe

164 A. om. V1

165 esset D

166 ipse om. D

167 omnium om. V

168 non om. D

169 et om. D

170 mihi fere D: qui mihi fere V: quia mihi fere coni. Halm

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: